Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/166

From GATE
Revision as of 09:48, 1 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 148



[221.] De Albino Alcuino – 780

Albinus Alcuinus Anglus Bedae discipulus, in Gallias a Carolo Rege Francorum euocatus multa scripsit: e quibus extant:

Liber de diuinis officiis.
Epistola ad Carolum Regem.
Et altera ad Oduinum presbyterum.

Haec, inquam extant in codice impresso Coloniae anno 1568 cum aliis septem auctoribus de eodem argumento.

Extant praeterea in Bibliotheca SS. patrum to. 3 edti. 2:
Quaestioinum in Genesim, lib. 1.
In Ecclesiastem, 1.
De virtutibus & vitiis, 2.
Quaestionum de Trinitate, 1.
De Trinitate, libri 3.
De ratione animae epistola ad Eulalium.
De diuinis officiis, 1.
Extant etiam epistolae eiusdem Albini num. 67 apud Henricum Canisium tomo 1 antiquae lectionis.


Seculum nonum ab anno 800 ad 900


[222.] De S. Nicephoro – 811

Sanctus Nicephorus episcopus Constantinopolitanus vixit tempore Leonis Tertii Pontificis, ad quem anno Dom. 811 misit epistolam valde prolixam, quae extat tomo 9. Annalium Card. Baronii. Scripsit etiam Chronicum, quod extat in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo secundo edit. secundae. Scripsit quoque quatuor opuscula contra Iconomachos, quae extant apud Henricum Canisium tomo quarto antiquae lectionis. Tandem vir sanctissimus propter fidei confessionem in exilio obiit anno Domini 828.


[223.] De Usuardo – 812

Usuardus monachus natione Gallus, Alcuini discipulus, iussu Caroli Magni Martyrologium scripsit satis accuratum & celebre, quo multae ecclesiae usae sunt.