Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/165"

From GATE
Header (noinclude):Header (noinclude):
Line 5: Line 5:

Ab anno Domini 600 ad 700

Ab anno Domini 600 ad 700

p. 147

p. 147

Revision as of 09:46, 1 August 2020

This page has not been proofread

Ab anno Domini 600 ad 700

p. 147

tione Romana Conciliorum generalium Graece & Latine impressorum anno 1612. Sciendum est autem, librum, cui respondet Hadrianus, non fuisse compositum a Carolo Rege (ut haeretici Iconoclastae falso affirmant), sed esse librum continentem obiectiones aduersus septimam synodum, quam patres concilii Francfordiensis arbitrati sunt celabratam fuisse sine consensu Romani Pontificis & erroribus multis scatere, atque ideo non recipiendam, sed reiiciendam videri.

[218.] De Paulo diacono – 774

Paulus diaconus Aquileiensis, a secretis erat Desiderii regis Longobardorum, quando per Carolum regem Francorum Desiderius captus & regnum ipsius euersum fuit anno Domini 774, qui deinde monachus Cassinensis factus, pie & religiose vitam duxit, ut scribit Leo Hostiensis in Chronico Cassinensi libro 2 cap. 17. Scripsit libros sex De gestis Longobardorum. Scripsisse etiam dicitur libros Historiae Romanae, quos videmus adiunctos Historiae Eutropii post imperium Iouiani, ubi desiit Eutropius. Sed viri docti negant eos libros esse Pauli diaconi. Sripsit praeterea In regulam S. Benedicti, ut Leo Hostiensis testatur loco notato, & ea dicitur haberi manuscripta in monasterio Cassinensi. Scripsit hymnos sacros, quorum unus, qui incipit: »Ut queant laxis resonare fibris«, ab ecclesia frequentatur in natali S. Ioannis Baptistae. Denique scripsit homilias, & alia, quae non extant, nisi manuscripta in bibliothecis.

[219.] De Paulino Aquileiensi – 780

Paulinus Aquileiensis episcopus, vir doctus & pius, tempore Caroli Magni scripsit contra Felicem & Elipandum, librum De sancta Trinitate, qui extat in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto editionis 2. Obiit anno Domini 802 clarus miraculis.

[220.] De Eginarto – 780

Eginartus cancellarius Caroli Magni scripsit eius Vitam satis diligenter. Scripsit etiam Historiam Francorum. Scripsit quoque De translatione sanctorum Petri & Marcellini, prosa & versu, quae extant apud Surium tomo 7 die 2 Iunii. Tandem monachus & abbas relicto seculo factus est.