Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/137"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 +
<div style="text-align:justify">
  
  

Revision as of 22:59, 4 June 2020

This page has not been proofread



Ab anno Domini 400 ad 500

p. 119



de castitate & epistola de malis doctoribus; quae tria volumina falso adscribuntur Sixto pontifici, cum sint plena erroribus Pelagianorum. Sixtus enim, cum adhuc presbyter esset, primus damnauit Pelagium, unde est epistola 105 Augustini ad Sixtum; ac deinde magno zelo Pelagianos insecurus est, ut testatur Prosper.


De Isidoro Pelusiota – (442)

Isidorus Pelusiota monachus doctissimus floruit tempore Theodosii iunioris, ad quem extat eius epistola apud Card. Baronium tomo quinto Annalium ad annum Dom. 421. Scripsit epistolas plurimas, quas Graece & Latine impressas habes Parisiis opera Billii anno 1585.


De S. Petro Chrysologo – (440)

Sanctus Petrus Chrysologus episcopus Rauennas a Sixto III papa episcopus creatus scripsit homilias 122 breues, sed disertas. Scripsit etiam insignem epistolam ad Eutychetem haeresiarcham, exhortans illum ad obedientiam sancto Leoni praestandam in materia fidei potissimum. »Hortamur, inquit, te, ut iis, quae a beatissimo papa Romanae ciiuitatis scripta sunt, obedienter a􏰁endas; quoniam B. Petrus, qui in propria sede viuit & praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem«. Habetur alia epistola, inter epistolas quae praecedunt Chalcedonense concilium.


De sancto Leone papa – (440)

Sanctus Leo primus papa, iure magnus appellatus, sedit in apostolica sede tempore Theodosii iunioris, Martiani & Leoni impp. ab anno Dom. 440 usque ad 461 scripsit homilias eloquentissimas de praecipuis solemnitatibus Domini & sanctorum, necnon epistolas ad diuersos de rebus grauissimis numero nonaginta octo. Ex quibus illa ad Flauianum, quae incipit: »Lectis dilectionis tuae literis«; magna veneratione recepta fuit in synodo Chalcedonensi Arct. 4 ab omnibus & singulis Patribus & Gelasius papa in decreto de libris doctorum, dicit anathema iis, qui epistolam hanc sancti Leonis integram & usque ad unum iota non recipiunt.
Tribui solet sancto Leoni liber de conflictu virtutum & vitiorum. Sed (ut supra in Augustino diximus) S. Leonis is liber esse non potest, cum in eo fiat mentio regulae S. Benedicti.