Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/120

From GATE
Revision as of 10:59, 10 July 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 102



Libri De incarnatione Verbi, De Trinitate & unitate Dei, De essentia diuinitatis, De fide rerum inuisibilium, De substantia dilectionis non videtur esse S. Augustini, cum non inueniantur in Retractationibus, nec in Indiculo Possidii, qui diligentissimus fuit in libris magistri sui colligendis, neque etiam sapiunt phrasim & doctrinam S. Augustini.
Libri De continentia, De patientia & De bono viduitatis S. Augustini sunt, etiamsi Erasmus reclamet, nam inueniuntur in Iniculo Possidii & citantur a venerabili Beda sub nomine S. Augustini in Commentario ad cap. 8 ad Romanos & in cap. 1 & 7 prioris ad Corinthios, in cap. 4 ad Philippenses & in cap. 5 prioris ad Timotheum & alibi, denique nulla est probabilis ratio in contrarium.
Liber De vera & falsa poenitentia non est S. Augustini, nam praeterquam quod non fit eius mentio in Retractationibus, nec in Indiculo, cap. 17 hic auctor adducit sententiam quandam sancti Augustini & ab ea dissentit. Liber De salutaribus documentis, & liber De amicitia non videntur esse S. Augustini, tum quia eorum non facti mentionem Possidius in Indiculo, tum quia stilus humilior est & oratio ipsa magis ieiuna, quam soleat S. Augustini, libri tamen pii sunt & non inutiles.

Tomi quinti sunt:
Libri viginti duo de Ciuitate Dei quos & sanctus Augustinus pro suis agnoscit in libro 2 Retractionum cap. 43 & grande opus appellat, ut re vera est & tempus etiam & occasionem scribendi fuisse dicit, euersionem urbis Romae, sub Alarico rege Gothorum.

Tomi sexti haec sunt:
De haeresibus ad Quodvultdeus, lib. 1 – Indic.
De quinque haeresibus oratioIndiculum.
Concio ad CatechumenosIndiculum.
Oratio aduersus IudaeosIndiculum.
De altercatione ecclesiae & synagogae.
De utilitate credendi, liber 1 – 1 Retractationum 14.
Contra epistolam fundamenti, 1 – 2 Retractationum 2.
De duabus animabus contra Manichaeos, 1 – 1 Retractationum 15.
Contra Fortunatum Manichaeum, 1 – 1 Retractationum 16.
Contra Adimantum Manichaeum, 1 – 1 Retractationum 22.
Contra Faustum Manichaeum, 33 – 2 Retractationum 7.
De actis cum Felice Manichaeo, 2 – 2 Retractationum 8
Contra Secundinum Manichaeum, 1 – 2 Retractationum 10.
De natura boni contra Manichaeos, 1 – 2 Retractationum 9.
De fide caontra Manichaeos, 1.
Contra aduersarium legis & prophetarum, 2 – 2 Retractationum 58.
Contra Priscillianistas & Origenistas, 1 – 2 Retractationum 44.