Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/112

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 94



Addit Gennadius in libro De viris illustribus scripta quoque fuisse ab eo Enchiridion veteris & noui testamenti & De opere sex dierum.


[121.] De S. Chromatio episcopo Aquileiensi – 390

Sanctus Chromatius episcopus sanctissimus & doctissimus fuit testimonio S. Hieronymi, praefatione in librum Paralip. Scripsisse fertur commentaria in ma􏰁haeum; sed nunc extant solum homiliae de octo beatitudinibus in cap. 5 Ma􏰁haei & tractatus in illud »Ego a te debeo baptizari«. Vide in Bibliotheca S. Patrum tomo 2.
Extat in quarto tomo operum S. Hieronymi epistola sub nomine Chromatii & Heliodori ad Hieronymum & responsio Hieronymi in quibus agitur de Natiuitate Beatissimae Virginis; sed utraque falsa & supposititia est; ut etiam falsam esse conuincit Card. Baronius epistolam eorundem Chromatii & Heliodori ad Hieronymum circa Martyrologium. Vide praefatinem Card. Baronii ad Marty- rologium Romanum, cap. 5 & 7.


[122.] De S. Ioanne Chrysostomo – 398

Sanctus Ioannes Chrysostomus, magnus Ecclesiae Doctor, primum in foro versatus est magna cum laude: deinde Monasticam vitam exercuit, atque ab eremo ad clerum vocatus, presbyter Antiochenus ordinatus est anno 11 Valentiniani iunioris & 8 Theodosii senioris: anno deinde 4 Arcadii & Honorii episcopus Constantinopolitanus factus; tandem anno 13 eorundem Imperatorum & episcopatus sui nono, mortem obiit circa annum Domini 407. Opera quae extant quinque tomis comprehenduntur, in editione Veneta anni Domini 1574hac enim editione utebar dum scriberem.

Tomo primi:
In Genesim homiliae, 67.
In Psalmos homiliae, 26.
In varia loca testamenti veteris, 52.
Ex quibus quinque sunt de visione Isaiae.

Secundi tomi:
In Ma􏰁haeum homiliae, 89.
In eundem operis imperfecti hom., 54.
In varia loca Ma􏰁haei hom., 26.
In Marcum hom., 14.
In varia loca Lucae hom., 7.