Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/105"

From GATE
 
(No difference)

Latest revision as of 15:20, 3 July 2020

This page has not been proofread



Ab anno Domini 300 ad 400

p. 87



Quarti tomi:
In 4 tomo sunt Commentaria in quatuor prophetas maiores & Threnos Hieremiae.

Quinti tomi:
In quinto tomo sunt Commentaria in Ecclesiastem & in duodecim prophetas minores.

Sexti tomi:
In tomo sexto Commentaria in Matt􏰁haeum, in epistolas ad Galatas, ad Ephesios, ad Titum, ad Philemonem. Liber Didymi De Spiritu sancto a Hieronymo Latinus factus.

Obseruatio:
In his tribus tomis omnia sunt legitima & certa, quod a􏰁ttinet ad auctorem, excepto Commentario in threnos Hieremiae, qui videtur esse potius Rabani, quam Hieronymi: habetur enim inter opera Rabani & inueniuntur in eo sententiae aliquae ex sancto Gregorio decerptae.
Post Commentarium in Matt􏰁haeum, sequebatur Commentarium in Marcum, quod Marianus prudenter omisit, quia auctor ostendit, se neque Graecae linguae neque Hebraicae fuisse peritum, & in explicatione cap. 14 & 15 multa scribit inepta & falsa.

Septimi tomi:
In tomo septimo Commentaria in Psalmos omnes. Versio S. Hieronymi ex Hebraeo.

Obseruatio:
De Commentariis in Psalmos obscura quaestio est. Scripsit sanctus Hieronymus in Psalmos septem, videlicet in Psalmos 14. 15. 16. 17. 18. 19 & 20, ut ipse testatur in libro De scriptoribus ecclesiasticis. Deinde scripsit in Psalmos 44, 89 & 12626 (<*** ?>), ut notum est ex epistolis eius ad Principiam, ad Cyprianum & ad Marcellam. Scripsit denique Commentariolos in omnes Psalmos, ut ipse idem testatur in Apologia prima contra Ruffinum. Certum est primos tractatus in Psalmos septem, periisse, non minus certum est, explicationem trium Psalmorum, esse sancti Hieronymi et extare inter epistolas. De Commentariolis quaestio est, an sint ista Commentaria, quae sub nomine sancti Hieronymi extant in hoc septimo tomo. Quod enim sint ista ipsa Commentaria, quae nunc extant, probari potest, primo ex eo, quod sanctus Hieronymus in Apologia prima contra Ruffinum, scribit, se in Commentariolis illis vertisse verba Hebraica, »nassecubar« quae habentur in secundo Psalmo »adorate filium« eadem autem verba in interpretatione Psalterii de Hebraeo in Latinum vertisse »adorate pure« & utranque lectionem defendit. Atqui in istis Commentariis, de quibus agitur inuenitur, »adorate filium« & in interpretatione ex Habraeo inuenitur »adorate pure«, igitur sicut interpretatio Psalterii ex Hebraeo, quae extat,