Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/102

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 84



ecclesiasticis extremo. Obiit Honorio imperante anno Domini 422 aetatis suae anno 91 ex Chronico S. Prosperi, vel anno Domini 420 aetatis anno 78 ex Annalibus Card. Baronii.
Opera sancti Hieronymi nouem tomis continentur in editione Lugdunensi anni 1530. In editione vero Romana anni 1565 & 1572 Mariani Victorii idem est tomorum numerus, sed quae prior editio coniecerat in quartum tomum, editio posterior coniecit in octauum & nonum, & quae editio prior collocauerat in tomis quinto, sexto, septimo, octauo & nono, posterior collocat in quarto, quinto, sexto & septimo. Nos sequemur ordinem editionis posterioris, quae ab erroribus Erasmi purgata est.
Igitur in primo tomo haec opera insunt.

Primi tomi:
Epistolae hortariae, ut plurimum, 41.
Ad Heliodorum.
Ad Rusticum.
Ad Laetam.
Ad Saluinam.
Ad Ageruchiam, duae.
Ad Paulinum.
Ad Paulam & Eustochium nomine Marcellae.
Ad Marcellam, tres.
Ad Paulum Concordiensem.
Ad Theophilum Alexandrinum.
Ad Castrutium.
Ad Exuperantium.
Ad Iulianum diaconum.
Ad virgines Hermonenses.
Ad Ruffinum.
Ad Chromatium & alios.
Ad Antonium.
De vitando suspecto contubernio.
Ad Sabinianum diaconum.
Ad Nepotianum.
Ad Forentium, duae.
Ad Demetriadem.
Ad Furiam.
Ad Gaudentium.
Ad Celantium.
Ad Eustochium, duae.
Ad Lucinium.
Ad Abigaum.
Ad Iulianum.