Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/9

From GATE
Revision as of 06:45, 12 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread


f. 317r

[ Anno Domini ]



28 Colorbasus

145


Marcum secutus est: Tertullianus De Praescript., Epiphanius Haeres. 35. Ad haeresim Marci addidit vitam omnium hominum in septem sideribus consistere: Augustinus Haeres. 15.[1]


29 Archontici
post Marcum et Colorbasum extiterunt: Epiphanius Haeres. 40, Theodoretus Lib. 1 haeret. fabul.[2]
1° Ponunt octo coelos, in quorum octavo residere dicunt matrem lucidam, in aliis septem esse principes singulos.
2° Execrant Baptismum et Eucharistiam et alia sensibilia sacramenta, et veram redemptionem in cognitione eius, qui est, constituunt.
3° Deum Sabaoth in septimo coelo tyrannidem exercere.
4° Deum Sabaoth volunt esse Deum Iudaeorum, et ab eo natum esse diabolum, a diabolo vero Cain et Abel.
5° Cibum principium eorum, qui in coelis sedent, dicunt esse anima.
1, 2, 3, 4, 5 Epiphanius et Theodoretus ibidem.[3]
6° Negant carnis resurrectionem: Augustinus Haeres. 20.[4]


30 Cerdon
temporibus Hygini Romani Pontificis extitit: Epiphanius Haeres. 41, Irenaeus lib. 1 cap. 28.[5]
Haec docuit:
1° Duo esse principia seu Deos, unum bonum, alterum malum seu iustum.
2° Bonum Deum esse patrem Iesu, malum vero esse creatorem mundi.
3° Christum nec vere natum, nec passum, nec veram carnem gestasse.
1, 2, 3 Tertullianus De Praescript., Augustinus Haeres. 21, Theodoretus in Haeretic. fabul.[6]
4° Solius animae resurrectionem concedit.
5° Legem et prophetas et novum Testamentum reicit, excepto Evangelio Lucae et aliquot epistolis, quas et non integre recipit. Totam fere haeresim secuti sunt Manichaei.


31 Marcion
Cerdonis discipulus fuit: Irenaeus lib. 1 cap. 29, Tertullianus De Praescript. 30 Marcion propter stuprum, inlatum virgini ab Ecclesiae communione separatus, haeresim suam cepit: Tertullianus De Praescript. Sententiam addit Epiphanius Haeres. 42, quod quia non potuit habere Romae praesidentiam, dixit Romanis presbyteris: Ego scindam Ecclesiam vestram, et tunc ivit et suam haeresim fabricavit.
Docuit autem haec:
1° Duos esse deos, unum bonum, patrem Christi, alterum iustum creatorem mundi.
2° Deum iustum esse malum et malorum auctorem, concupiscentem bellorum et sibi ipsi contrarium.
3° Docuit solas animas salvari.
4° Abstulit ex Evangelio et epistolis omnia loca, quae contra eum faciebant et evangelium Lucae mutilatum recipiebat et ex epistolis Pauli 2am ad Timoth. et Titum. Epistolam ad Hebraeos

  1. xxx; xxx; Augustinus De haeresibus, XV, p. 296.
  2. xxx; Theodoretus Fabularum, I, 11, col. 360-361.
  3. xxx; Theodoretus Fabularum, I, 11, col. 360-361.
  4. Augustinus De haeresibus, XX, p. 299.
  5. xxx; xxx.
  6. xxx; Augustinus xxx; De haeresibus, XXI, p. 299; Theodoretus Fabularum, I, 24, col. 373-376.