Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/89

From GATE
Revision as of 11:08, 12 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
This page has not been proofread


ortum ducere, sicut Anabaptistae a Luthero. 357r 215 Minsitri qui in Hungaria sanctissimae Trinitatis et Dominicae incarnationis myste- 30 rium et baptismum pervulorum oppugnant, ediderunt duos libros ratione Ministror. Ecclesiar. consentientium, quos Ioanni II electo regi Hungariae dedicaverunt anno 1567. In his libris errores perniciosissimi continentur: 1o Christus et apostoli praedicaverunt, paulo post suum transitum de hoc mundo verum Christum abolendum per Antichristum, qui docebit adora- 35 re Deum trinum et Christum binum: lib. 1 cap. 1. Mentiuntur passim nos dicere Christum verum non esse missum a Deo, datum unctum, natum ex Maria et a Patre, factum Christum et Deum. Et similiter nos dicere Dei fi- lium non esse proprie filium hominis nec a contrario, sed per solam com- municationem idiomatum: lib. 1 cap. 1 tractat. de praemonitionibus Christi 40 et apostolorum, de abolendo vero Christo per Antichristum. 2o Simplex doctrina Christi et apostolorum praescribit nobis unum Deum, videlicet Patrem, et unum hominem videlicet Christum. At Antichristus per concilia et Patres de uno Deo fecit Trinitatem et uni altissimo Filium et Spiritum sanctum coaequavit, necnon de Christo duos fecit, unum Deum al- terum hominem: lib. 1 cap. 2. Libro 2o docent quomodo Antichristus Eccle- 5 siam Dei et simplicem verbi Dei sensum corruperit. 3o Tempore Ioannis Evangelistae coepit ista Antichristi persecutio. Deinde crecit per Irenaeum, Tertullianum, Origenem, quamquam hic purius do- cuit, Cyprianum, Basilium, Ambrosium, Chrysostomus, Cyrillum, Hiero- nymum, Hilarium, Augustinum, sed maxime per Antichristum Romanum 10 et Athanasium, qui coniunctis viribus contra Arium pugnaverunt. Arius au- tem non verbo Dei, sed igne et ferro superatus est. Reclamarunt autem et restiterunt Ioachimus Abbas, Ioannes Beliardus, Erasmus, Michael Serve- tus, Ioannes Waldesius, Cornelius Agrippa, Bernardinus Ochinus, Leonar- dus Abbas, Alphosus Tarraconensis, Valentinus Gentilis, Bozzius, Grego- 15 rius Pauli: lib. 1 cap. 3. Item dicunt in concilio sub Gregorio IX a Ioachimo palam convictum fuisse Petrum Lombardum quaternitatis, in quo foedissi- me labuntur in historia. Cap. 3 de origine et progressu Triadis et reclama- toribus agunt. Hic obiter etiam laudant Alcoranum, quod praeclare de Deo et Christo doceat, etsi dicant non debere legi ad fidem confirmandam. 20 4o Imagines Trinitatis idola sunt et Antichristi cerebri: lib. 1 cap. 4 de ima- ginibus Trinitatis. 5o Sophistae Trinitatem verbis fatentur, re autem quaternitatem docent sci- licet essentiam et tres personas, item unum Christum verbis praedicant, re autem duos, item asserunt Deum post consummationem saeculi non futu- 25 rum Christi patrem, et carnem Christi tunc absorbendam iri in Divinitatem, item docent illum Deum aeternum a se ipso esse, non Deum de Deo proprie, ob dique dura videtur illis locutio illa: Deus de Deo, lumen de lumine: lib. 1 cap. 5. Ista sunt vera mendacia, nisi forte per sophistas interregant Calvi- num, non Catholicos. Caput 8 explicat, quid generatim sophistae doceant. 30 6o Augustinus lib. ultimo Trinitatis cap. 14 docet creaturam ex puris natu- ralibus posse devenire in indistinctam notitiam divinae essentiae: lib. 1 cap. 5. Et hoc est mendacium. Vide ipsum Augustinum cap. 6, quid Augustinus doceat in lib. de Trinitate. 7o Plurima Scripturae loca veteres Patres vane exposuerunt et ad victoriam