Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/85

From GATE
Revision as of 16:02, 2 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
This page has been proofread


sent baptizandi. Adversus Cochleum liber, et contra Waldenses. Hic articulus semen fuit Anabaptistarum haeresis.
109° Stulta et perniciosa est sanctorum invocatio.
110° Credendum est in Eucharistia esse Corpus Christi. Utrum etiam anima et deitas ibi sit, relinquendum est vaniloquis sophistis, quibus curae est quomodo totam Trinitatem in sacramento incantent: lib. contra Waldenses, et contra mandatum episcopi Misnensis, ubi etiam clarius negat concomitantiam in sacramento.
111° Nulla sunt impedimenta matrimonii, nisi gradus affinitatis, qui numerantur in Levitico 18. At Moyses nihil ad nos! Licebit ergo patrem filiam ducere.
112° Licet cum Turcis et Iudaeis coniugia inire.
113° Si quae mulier viri impotentiam secundum ordinem iuris probare non potest vel non vult, consulendum est ei, ut divortium a viro impetret ad nubendum alteri vel cum consensu mariti occulte misceatur fratri eius vel alicui alteri: in lib. de matrimonio, in epithalam. 1 Corinth. 7.
114° Divertio per adulterium facto, persona innocens alteri nubat, nocens vero abeat in regionem longinquam et similiter nubat.
115° Matrimonium inire plusquam praeceptum est, et magis necessarium quam edere, bibere, dormire: in Vita coniugali.
116° Episcopis non est prohibita bigamia, possuntque libere post primam uxorem ducere 2am, 3am, 4am et 5am in proposit. de bigamia.
117° Si non vult uxor, veniat ancilla. Sermo de matrimonio.

118° Licet in diebus | Veneris et in quadragesima carnes

341v


edere, nec ullus id prohibere potest.
119° Ieiunia, benedictiones salis, aquae, et omnes ritus ecclesiae Romanae sunt abolendi. Lutherus de Visitatione et contra Ambrosium Catharini.
120° Universitates, in quibus explicantur philosophorum et gentilium libri a daemone erectae sunt ad Evangelium funditus exstinguendum: ibidem et lib. de abroganda Missa. At in Visitatione Saxonica universitatem conatur erigere et iubet legi Tullium, Virgilium, Ovidium, Platonem.
121° Omnes Christiani sunt aeque sancti ac iusti ac Mater Dei et apostoli: in Sermone de nativitate B. Virginis et in Commentario 1ae apostolae D. Petri.
122° Christi divinitas passa est in cruce, Lutherus in Comm. epistolae de Conciliis.
123° Lutherus est certus, quod Christus eum Evangelistam nominet, doctrinam suam esse de coelo, nec ulla mendacia vel contradictiones in suis scriptis reperiri posse: in lib. contra statuta ecclesiae et in libro contra Regem Angliae. At ipse in epistola ad Conradum Pellicanum, quae habetur in calce Commentariorum rogat Conradum, ut multa deleat ex commentariis.