Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/82

From GATE
Revision as of 10:12, 7 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <noinclude></noinclude> → <noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


f. 353v



146° Licet iis qui tentantur, nec orando aut implorando a Deo opem recipiunt, votum continentiae violare atque ad coniugium transire: lib. 4 cap. 13 ¶ 17. Longe aliud Augustinus habet in epistola ad Hedibium 199.
147° Verbum, quo sacrametnum conficitur nihil est aliud quam praedicatio evangelii: lib. 4 cap. 14 ¶ 4.
148° Sacramenta nihil sunt aliud quam symbola quaedam externa benevolentiae divinae per fidem apprehensae: lib. 4 cap. 14 per totum.
149° Sacramenta non conferunt gratiam, neque ab eorum perceptione iustificatio pendet: lib. 4 cap. 14 ¶ 14. Hic etiam sua mendacia admiscet cum dicit catholicos fidem non requirere in sacrametnorum perceptione.
150° Duo sunt dumtaxat novae legis sacramenta ordinaria et in usum totius Ecclesiae instituta, baptismus et coena Domini, quibus addi potest manuum impositio, qua Ecclesaiae ministri in munus suum initiantur, quod ideo inter ordinaria sacramenta non numeratur, quia non ad omnes pertinet: lib. 4 cap. 14 ¶ 20.
151° Scholasticum illud dogma, quo tam longum discrimen inter veteris et novae legis sacramenta notatur, perinde ac si illa non aliud quam Dei gratiam adumbraverint, haec vero praesentem conferant, penitus explodendum est. Si quidem nihil splendidius de illis apostolus quam de his loquitur: lib. 4 cap. 14 ¶ 23 et 24. At Augustinus praefatione in Psalm. 73 nonne dicit sacramenta veteris legis promisisse solum Salvatorem, nostra vero salutem ipsam dare? Nonne ibidem ait sacramenta nostra esse pauciora salubriora et faciliora et feliciora?
152° Quidquid de opere operato nugati sunt sophistae, falsum est: lib. 4 cap. 14 ¶ ultima.
153° Baptismus non solum remedium est peccatis praeteritis, sed etiam futuris. Puritas enim Christi in eo nobis collata semper viget, nec ullis maculis opprimitur, sed omnes nostras sordes abluit et abstergit. Itaque quoties post baptismum relapsi fuerimus, sufficit memoriam solum baptismi repetere: lib. 4 cap. 15 ¶ 3.
154° Idem fuit prorsus Ioannis Baptistae ministerium quod apostolis postea demandatum fuit, non enim aliud baptisma faciunt diversae manus: lib. 4 cap. 4 ¶ 7. Cur ergo D. Augustinus lib. 5 contra Donatistas cap. 10 dicit baptismo Ioannis in spem fuisse peccata dimissa, baptismo autem Christi reapse dimitti. Cur etiam Actib. 19 iubentur a Paulo rebaptizari illi,q ui iam a Ioanne baptizati fuerant?
155° Baptismus non tollit peccatum originale, sed solum facit, ut non imputetur, etsi maneat in nobis: lib 4. cap. 15 ¶ 10, 11 et 12.
156o Benedictio aquae baptismi, exsufflatio baptizandorum et similia, quae in baptismo adhibentur, etsi antiquissima sunt, tamen respuenda sunt, ne aliquid Christi institutioni addere videamur: lib. 4 cap. 15 ¶ 19. O tu sceleste, nonne frontem prossus amisisti, cum usum ecclesiae tollere audes, quem ab initio Ecclesiae fuisse confiteris? Quod iudicium de Ecclesia facit? Quem te esse putas?
157o Quod multis [abhinc] saeculis, adeoque ab ipso fere Ecclesieae exordio usu receptum fuit, ut in periculo mortis laici baptizarent, si minister in tempore non adesset, non video quam firma ratione defendi possit: lib. 4 cap. 15 ¶ 20.
158o Mulieri in nullo casu baptizare licet, nec in exemplum trahi debet quod sephora stulta mulier filium circumcidit, in quo multis modis graviter peccavit: lib. 4 cap. 15 ¶ 20, 21, 22. Non mirum.