Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/8

From GATE
Revision as of 11:17, 11 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
This page has been proofread


aliis. Intellectus vero Patris voluntate et sententia produxit Christum et Spiritum Sanctum ad saeculorum con stitutionem. Ex omnium vero flosculis saeculorum compactum esse Iesum fabularum.


23 Secundus

142


Valentino successit nihilque docuit a Valentino diversum, ut ait Tertullianus lib. de Praescript., nisi quod addidit aliquot aeones, Theodoretus lib. 1 de haeret. fabulis, Tertullianus lib. de Praescript., Epiphanius haeres. 32.[1]


24 Epiphanes
Carpocratis, de quo supra egimus, filius fuit, et Secundum quidem in om40 nibus secutus, nisi quod addidit uxorum communitatem. Hunc, referente Epiphanio ibidem, posteri pro Deo adorabant. Cum eo Isidorum similia sentientem coniungit Ementis sententia docebant hi, naturalem esse coitum sicut induere amictum, et ideo licere moechari: idem Lutherani.


25 Ptolomeus

143


Secundo et Epiphani successit, ut [docent] Epiphanius haer. 33, Tertullianus lib. de Praescript., Augustinus Haer. 13.[2] Nihil diversum a Valentino docuit, nisi quod nonnihil aeonas mutavit, et asseruit ideo libros Moysis reiciendos esse, quod partim scripti essent ab opifice huius mundi, qui medius est inter Deum bonum et malum, partim a Moyse ex propria sententia, partim a senioribus Iudaeorum, et secundum eorum proprium iudicium, non autem secundum Dei voluntatem.


26 Heracleon
similiter non differt a Valentino, nisi quod aliter ordinat aeonas, et morientes iubet redimi oleo, balsamo, aqua et hebraicorum quibusdam verborum incantationibus: Tertullianus De Praescript., Epiphanius Haer. 36, Augustinus Haer. 16.[3]
Legendi Irenaeus lib. 1 cap. 8, 9 et 10, Epiphanius Haer. 34, Augustinus 14 haeres.[4]


27 Marcus

144


secundum Tertullianum De Praescript. sequitur Heracleonem: at secundum Epiphanium haeres. 34 et 36 praecedit. Haec vero docet:
1° Sine Graeco alphabeto veritatem inveniri non posse, ideoque Christum dixisse: Ego sum A et O.
2° Alium Deum ponit praeter creatorem.
3° Christum non venisse in carne, Tertullianus De Praescript.
4° Non esse futuram resurrectionem, Tertullianus, ibidem.
5° Baptizandos esse homines in nomine ignoti Patris universorum, in veritatem matrem omnium, in Iesum, qui descendit in unionem et redemptionem et [potestatum communionem], Theodoretus lib. 1 haeret. fabul.[5]
6° Seducebat mulierculas et incantationibus faciebat eas prophetare, Irenaeus lib. 1 cap. 9.

  1. xxx; Theodoretus Fabularum, I, 8, col. 357; xxx; xxx.
  2. Augustinus De haeresibus, XIII, p. 296.
  3. Augustinus De haeresibus, XVI, p. 297.
  4. Augustinus De haeresibus, XIV, p. 296.
  5. Theodoretus Fabularum, I, 9, col. 360.