Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/8"

From GATE
(Proofread)

Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 20: Line 20:

22 ''Valentinus''

22 ''Valentinus''

unus est etiam ex praecipuis Gnosticorum, temporibus Adriani et Antonini imperatorum condidit haeresim suam: Epiphanius et Theodoretus ita testantur. Egressus est autem

unus est etiam ex praecipuis Gnosticorum, temporibus Adriani et Antonini imperatorum condidit haeresim suam: Epiphanius et Theodoretus ita testantur. Egressus est autem de Ecclesia Valentinus,

de Ecclesia Valentinus, quia alium | vidit adeptum

quia alium | vidit adeptum episcopatum, quem ipse

316r

316r

episcopatum, quem ipse ambiebat: Tertullianus lib. ''contra Valentinum''.

ambiebat: Tertullianus lib. ''contra Valentinum''.

Docuit haec:

Docuit haec:

1° Principia omnium rerum esse profundum et silentium. Inde triginta aeones deducunt et texunt innumeras fabulas: Irenaeus lib. 1 cap. 1, Tertullianus ''contra Valentinum'', Philastrius, Epiphanius ''haer''. 31, Augustinus ''haer''. 11, Theodoretus lib. 1 ''haeres''. 1.

1° Principia omnium rerum esse profundum et silentium. Inde triginta aeones deducunt et texunt innumeras fabulas: Irenaeus lib. 1 cap. 1, Tertullianus ''contra Valentinum'', Philastrius, Epiphanius ''haer''. 31, Augustinus ''haer''. 11, Theodoretus lib. 1 ''haeres''. 1.

Latest revision as of 15:18, 14 February 2020

This page has been proofread

soboles Gnosticorum.
[Errores:]
1° Caianum, Iudam proditorem, Sodomitas, Core Dathan et Abiron cognatos suos vocant maximeque venerantur: Irenaeus lib. 1 cap. 35. Epiphanius Haeres. 38, Augustinus Haeres. 18. Theodoretus lib. 1 de Haeresibus.
2° Negant carnis resurrectionem: Augustinus Haer. 18.
3° Christum voluisse pervertere veritatem et non mori et ideo Iudam recte fecisse, qui eum tradidit, ne veritas subverteretur: Tertullianus De Praescript.

20 Ophitae
alia species Gnosticorum.
1° Serpentem adorant, quem putant autorem scientiae boni et mali, et Christum esse dicunt: Tertullianus lib. de Praescript., Epiphanius Haer. 37a.
2° Serpentem unum nutriunt et incantationibus ascendere faciunt super altare et oblationes (ut ipsi dicunt) sanctificare, atque ea est eorum Eucharistia: Augustinus Haer. 17. Vide Theodoretum lib. 1 de fabul. haeret.
3° Christum non in substantia carnis fuisse: Tertullianus de Praescript.
4° Carnis salutem non expectandam: ibidem.

21 Sethiani
species etiam Gnosticorum.
Seth filium Adae et Evae colunt tamquam ex superno patre et superna matre natum, ut inde filii Dei gignerentur: Tertullianus lib. de Praescript., Philastrius, Epiphanius Haer. 39, Augustinus haeres. 19.

22 Valentinus
unus est etiam ex praecipuis Gnosticorum, temporibus Adriani et Antonini imperatorum condidit haeresim suam: Epiphanius et Theodoretus ita testantur. Egressus est autem de Ecclesia Valentinus,

quia alium | vidit adeptum episcopatum, quem ipse

316r

ambiebat: Tertullianus lib. contra Valentinum.
Docuit haec:
1° Principia omnium rerum esse profundum et silentium. Inde triginta aeones deducunt et texunt innumeras fabulas: Irenaeus lib. 1 cap. 1, Tertullianus contra Valentinum, Philastrius, Epiphanius haer. 31, Augustinus haer. 11, Theodoretus lib. 1 haeres. 1.
2° Christum tulisse secum corpus quoddam coeleste et per virginem tamquam per fistulam transivisse: idem Svenckfeldius.
3° Mundum non esse a Deo, sed a quibusdam, qui simul cum diabolo processerant ex trigesimo saeculo.
4° Non esse liberum arbitrium, idem Luther.