Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/7"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 43: Line 43:
 
[[Name::Irenaeus]]
 
[[Name::Irenaeus]]
 
lib. 1 cap. 24 et  
 
lib. 1 cap. 24 et  
[[Name::inus]]  
+
[[Name::Augustinus]]  
 
''Haeres''. 7<ref>
 
''Haeres''. 7<ref>
 
{{Smallcaps|Augustinus}}  
 
{{Smallcaps|Augustinus}}  

Revision as of 10:19, 4 March 2020

This page has been proofread


2° Unum esse deum bonum, alium malum, Augustinus ibidem.[1] Idem Manichaei.
3° Omnia bruta esse rationis capacia: Philaster et Epiphanius, idem Manichaeis.
4° Creaturas esse a malo Deo, Deum bonum nihil fecisse: Philaster. Epiphanius: Idem Manichaei.
5° Communes uxores habent.
6° Semen humanum esse Christi corpus et menstruam mulierum esse Christi sanguinem et offerenda Deo et comedenda: Epiphanius Haeres. 26.
7° Venerem esse frequentandam, sed conceptum cavendum: quodsi mulier fiat gravida, extrahendum foetum et comedendum.
8° Non esse ieiunandum, sed bene curanda corpora. Vide Tertullianum in Scorpiaco, Idem Lutherus.


18 Carpocrates

140


vixit tempore Aniceti Papae. Nam Irenaeus lib. 1 cap. 24 testatur Marcellinam eiusdem haeresis feminam venisse Romam sub Aniceto et D. Augustinus Haeres. 7[2] eam Marcellinam docet sociam et adiutricem ipsius Carpocratis fuisse.
Hos habuit errores:
1° Iesum ex Iosepho natum.
2° Mundum ab angelis factum.
3° Seipsos esse similes Iesu in excellentia iactabant, imo aliqui se eo fortiores dicebant.
4° Nihil esse bonum aut malum nisi hominum operationes. 5° Omnia opera, etiam pessima, ab omnibus exercenda et si aliquis in vita non exerceat omnia, toties remi etur ad corpus, donec omnia exerceat, et hoc significare Dominum, cum ait: non exies inde, id est ex hoc corpore, donec reddas novissimum quadrantem.
6° Colunt imagines Iesu, Pauli, Platonis, Aristotelis et Homeri. 1, 2, 3, 4, 5, et 6 ponit Irenaeus lib. 1 cap. 24 et Augustinus Haeres. 7[3] et Epiphanius Haeres. 27, Theodoretus lib. 1 Haeret. 6. 1,2 et 8 Tertullianus De Praescript.
7° Suos discipulos signari in dextra aure auterio, vel subula, vel novacula, Irenaeus lib. 1 cap. 24, Epiphanius Haeres. 27.
8° Solam animam salvari docent, non autem corpora: Epiphanius ibidem, Philastrius.
9° Legem et resurrectionem negant: Augustinus Haeres. 7[4] et Damascenus lib. de Haeresibus.


19 Caiani

140


  1. Augustinus De haeresibus, VI, p. 293.
  2. Augustinus De haeresibus, VII, p. 293-294.
  3. Augustinus De haeresibus, VII, p. 294.
  4. Augustinus De haeresibus, VII, p. 293.