Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/67

From GATE
This page has not been proofread


prorsus sine ullo verbo 346r 35 divino: loco de coena Domini. His verbis clare docet Philippus extra sump- tionem non esse Christum in Eucharistia, cuius sententiae primus auctor fuit Bu􏰉erus: Cochlaeus tract. 3 lib. 3. 82o Abusus est consecrare Eucharistiam ad impetranda temporalia beneficia vel pro salute vivorum et mortuorum: ibidem. 40 83o Olim satisfactio nihil erat nisi politicus ritus neque ad conscientiam per- tinebat: loco de satisfactione. 84o Commentum est monachorum Deum cum peccatum remi􏰇it mutare poenam aeternam in temporalem et eam partim virtute clavium temporalium relaxari, partim satisfactionibus esse redimendam: ibidem. 85o Mortificatio carnis per ieiunia et alias asperitates sponte assumptas per- 5 tinet ad istud: frustra colunt me mandatis hominum, et est contra praeceo- tum: non occides, ibidem et loco de mortificatione. Quid ergo sanctus Ioan- nes Baptista et poestea tot sancti eremitae fecerunt, qui sponte suam carnem tam acriter castigarunt? 86o Mortificatio utilis et Deo placens est vervare temperantiam in cibo et 10 potu et aliis rebus: ibidem. Idem Philippus in loco de scandalo incredibi- li impudentia depravat locum Historiae Eusebii. Dicit enim lib. 5 historiae scriptum esse, A􏰇alum et Blandinam coniuges fuisse, et cum quidam Chri- stianus qui cum eis erat in carcere propter fidem, a carne et vino abstine- ret, revelatum fuisse A􏰇alo eum non bene facere, quod abstineret a certis 15 cibis. Nam alii scandalizabantur inde, existimantes eum id facere, quia di- scrimen ciborum esset praestantior Dei cultus. Haec ibi. At imprimis falsum est A􏰇alum et Blandinam fuisse coniuges, nihil enim tale dicit Eusebius, sed A􏰇alum fuisse virum nobilissimum, Blandinam autem ancillam cuiusdam feminae Christianae. Deinde est mendacium illam rationem esse redditam, 20 ne videlicet putaretur discrimen ciborum esse cultum Dei praestantiorem. Nihil enim tale dicit Eusebius, sed solum insinuat rationem fuisse, ne ille Christianus puteretur abstinere a cibis propter munditiem Iudaeorum mo- re. Alio qui ibidem insinuat Eusebius Blandinam publice praedicasse et cae- teros qui erant in carcere, ne mundorum quidem animalium carnibus vesci 25 solitos. 87o Chrysostomus et alii multi insulsi insulse depravant precationem quam Christus tradidit, cum panem quotidianum [non] volunt intellegi de pa- ne corporali, loco de precatione dominica. Certe Chrysostomus cap. 5 Mat- thaei et similiter auctor Operis imperfecti ibidem docent de pane corporali 30 Dominum esse locutum. Videat igitur Philippus ubi legerit ea quae hic in Chrysostomo et aliis calumniatur. 88o Ad civilem magistratum pertinet emendare dogmata et mores Ecclesiae, praesertim cessantibus episcopis: loco de magistratu civili. 89o Dispensatio nullomodo fieri potest in coniugio quantum ad gradus pro- 35 hibitos Levit. cap. 19: loco de coniugio. 90o Dispensare possunt pastores et magistratus in gradibus humano iure prohibitis, non enim illa prohibitio est praeceptum, sed consilium: ibidem. 91o Ad magistratum pertinet statuere quas prohibitiones humanas circa co- niugium retinere velit: ibidem. 40 92o Prohibitiones de cognatione spirituali penitus reiciendae sunt: ibidem. 93o Qui errore ducit compressam ab alio, potest cum licentia magistratus dimi􏰇ere eam: ibidem. 94o Peccaverunt patriarchae