Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/63

From GATE
Revision as of 10:11, 7 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <noinclude></noinclude> → <noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


f. 344r



ciunt: Apologia art. 16. Hic multa congerit Philippus mendacia: 1°, quod catholici dicant posse Deum diligi super omnia solis naturae viribus, 2°, quod dicant operibus factis sine Spiritu sancto necessario deberi remissionem peccatorum. Praeterea egregie secum pugnat. Nam hic dicit habere homine liberum arbitrium ad iustitiam civilem faciendam et in Locis theologicis cap. Liberi arbitrii id negat.
29° Falsum est non peccare hominem, dum facit opera praeceptorum extra gratiam: Apologia art. 18.
30° Non potest homo sine Spiritu Sancto servare legem quoad substantiam actus: ibidem.
31° Fides historica non iustificat, sed solum fides, quae est fiduciae misericordiae Dei propter Christum.
32° Dicitur autem fides iustificare non quia ipsa veritas fidei iustificat, sed quia fides apprehendit misericordiam Dei, qua proprie iustificamur: Confessio art. 20.
33° Sacra Scriptura non docet invocare sanctos: Confessio art. 21, Apologia ibidem. Mentitur Philippus hic primo, non exstare apud veteres mentionem invocationis sanctorum ante Gregorii tempora, 2 cum dicit nos tribuere sanctis divinitatem, quod cognoscant viventium cogitationes, et tamen audet catholicos asinos vocare, cum ipse tam sit stupidus, ut numquam [neque?] quid nos dicamus neque quid ipse dicat intellegat.
34° Merita sanctorum applicari non possunt aliis, tunc enim sancti propitiatores et redemptores essent: Apologia ibidem. Hic apologia solita temeritate dicit sanctum Christophorum non fuisse certum aliquem hominem, sed pictorem voluisse ex pictura significare eos qui ferunt Christum, id est, qui concionantur magnos esse debere animo et virtutibus. At nihil adfert pro novitate, nisi coniecturam suam, quae scilicet omnium populorum consensui anteponi debet.
35° Non exstat in Scriptura exemplum ullum, quod sancti orent por nobis, excepto somnio libri Macchabaeorum 2.
36° Contra Christi et Apostoli institutionem est dare populo tantum alteram partem Sacramenti, neque prohiberi potest communio sub utraque specie: confessio art. 22, Apologia ibidem. Nota modum loquendi quo species sacramenti partes sacramenti Philippus vocat, hoc enim eo tendit ut existimetur sub specie panis non esse totum Christum, sed carnem eius tantum. / In praefatione articuli 22 dicit confessio ecclesias Lutheranas non dissentire ab Ecclesia catholica in articulis fidei, sed solum tollere quosdam abusus, itaque cognoscit Romanam ecclesiam esse catholicam ecclesiam. Videat ergo Philippus, an deceat propter quosdam abusus ab Ecclesia catholica schisma facere. Quamquam mendacium est nimis apertum, quod in articulis fidei nobiscum Lutherani conveniant. /
37° Lex quae prohibet sacerdotibus coniugis, et contracta dirimit, pugnat cum iure naturae et Evangelio: Confessio art. 23, apologia ibidem. Crassissime item mentitur tam Confessio quam Apologia, dicens ante annos 400 inductas esse legem de celibatu sacerdotum in communi. Nam lex ista invenitur in concilio Aquisgranensi sub Ludovico I cap. 6 ante annos 700, et in epistola Zachariae ad Bonefacium episcopum Germaniae ante annos 800.
38° Celibatus et virginitas etsi dona sint excellentiora coniugio, tamen non magis iustificant, nec merentur apud Deum plus quam coniugium: Apologia ibidem. Hic etiam Philippus pro sua modestia summos thologos catholicos vocat homines nihili, nebulones, sardanapalos. Deinde mentitur aperte dum dicit in Ecclesia veteri nullam fuisse legem quae celibatum iuberet. Dein impudentissime mentitur dum dicit sententiam suam de celibatu nihil habere commune cum Ioviniani sententia. Nam Hieronymus et Augustinus testantur nonnullas moniales nupsisse a Ioviniano deceptas.
39° Missa non prodest ex opere operato vivis aut mortuis: Confessio art. 24, Apologia ibidem.
40° Missa privata ad abusum pertinet et abolenda est: Apologia ibidem.
41° Missa non est sacrificium propitiatorium, sed solum [1]
_______________

  1. Manca una parola.