f. 343r
mendacia quaedam ex prologo confessionis proposuerimus.
Mendacia ex Prologo Confessionis Augustanae.
1° »De iustitia fidei omnia templa, monasteria, scholae, denique omnes libri theologorum recentiorum antea muti erant«. Eget sensu qui hoc dicit. Illud autem non erit omi endum ita esse corruptam et vitiatam ab ipsis confessionistis hanc confessionem, ut iam nesciatur quae sit illa, quae Caesari oblata fuit. Ego duas legi, unam editam anno Domini 1566, alteram vero 1567, quarum posterior longior est priore, et saepe nec in verbis nec in sententiis conveniunt.
2° »In doctrina poenitentiae nusquam tradebatur certa et sancta consolatio conscientiarum«.
At aliud experiuntur catholici.
3° »Nemo docebat peccata remi i per fidem in Christum«.
Eget fronte qui hoc asserit. Mentitur hoc loco dicens Augustinum scripsisse: Peccatum in baptismo remi itur non ut non sit, sed ut non imputetur. Nusquam enim hoc dicit Augustinus.
4° »Doctrina satisfactionis carnificina erat conscientiarum«.
Legantur
Tertullianus
de Poenitentia,
Cyprianus
de Lapsu,
et alii veteres, qui conqueruntur de poenitentia et satisfactione huius temporis.
5° »Sacramenta impie profanata sunt postquam recepta est opinio, quod ex opere operato iustificent«.
Quasi vere ...
Errores Confessionis et Apologiae. 1 Peccatum originale hos impios affectus includit: ignorationem Dei, contemptum Dei, vacare metu et fiducia Dei, odisse iudicium Dei, irasci Deo, desperare gratiam, [Confess.] art. 2, Apolog. ibidem. 2 Homo iustificatur per fidem, cum credit se in gratiam recipi et peccata sibi remi i propter Christum: Confess. art. 4, Apolog. ibid. Mentitur etiam hic Apologia dicens catholicos dicere hominem iustificari propter sua merita, non propter fidem in Christum, et frustra implet folia mendaciis quae numquam vel per somnium cogitavimus. 3 Hanc fidem imputat Deus pro iustitia coram ipso: ibidem Confess. 4 Debet homo certo credere sibi dari remissionem peccatorum, et errant qui iubent homines dubitare, an habeant remissionem peccatorum: Confessio art. 5. 5 Cum fide nos consolamur, concipiunt corda ceteras virtutes, dilectionem spem etc.: ibidem Confessio.
6° Etiam iustificatus per fidem non potest legi Dei satisfacere: Confessio art. 6 et 20.
7° Sola fide iustificamur. Quamquam enim dilectio sequitur fidem, non tamen iustificat: Apologia art. 4, 5 et 6.
8° Fides cum peccato mortali stare non potest: Apologia ibidem et Confessio art. 20.
9° Opera bona sunt meritoria non vitae aeternae, sed multorum bonorum in hac vita et in futuro: Apologia ibidem et Confessio art. 20.
10° Ecclesia est congregatio sanctorum, qui vere credunt oboediunt: Confessio art. 8.
Hic nobis ecclesiam invisibilem faciunt, quamquam longe aliter doceat Philippus in Locis communibus, loco de Ecclesia.
11° Ecclesia non est politia externa certarum gentium, sed homines sparsi per totum orbem, qui de evangelio consentiunt et habent eundem spiritum et sacramenta eadem: Apologia art. 7. Apologia praeterea mentitur dum dicit catholicos dicere Summo Pontifici licere abolere Scripturas, instituere sacrificia.
12° Notae verae Ecclesiae duae sunt: pura Evangelii doctrina et externa sacramentorum administratio consentanea Evangelio Christi: Confessio art. 7, Apologia ibidem