Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/6

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread


f. 315v

Anno Domini



1° Iesum ex Iosepho natum.
2° Mundum ab angelis factum.
3° Seipsos esse similes Iesu in excellentia iactabant, imo aliqui se eo fortiores dicebant.
4° Nihil esse bonum aut malum nisi hominum operationes.
5° Omnia opera, etiam pessima, ab omnibus exercenda et si aliquis in vita non exerceat omnia, toties remi etur ad corpus, donec omnia exerceat, et hoc significare Dominum, cum ait: non exies inde, id est ex hoc corpore, donec reddas novissimum quadrantem.
6° Colunt imagines Iesu, Pauli, Platonis, Aristotelis et Homeri.
1, 2, 3, 4, 5, et 6: ponit Irenaeus lib. 1 cap. 24 et Augustinus Haeres. 7 et Epiphanius Haeres. 27, Theodoretus lib. 1 Haeret. 6.[1]
1, 2 et 8 Tertullianus De Praescript.[2]
7° Suos discipulos signari in dextra aure cauterio, vel subula, vel novacula: Irenaeus lib. 1 cap. 24, Epiphanius Haeres. 27.[3]
8° Solam animam salvari docent, non autem corpora: Epiphanius, ibidem, Philastrius.[4]
9° Legem et resurrectionem negant: Augustinus Haeres. 7 et Damascenus lib. de Haeresibus.[5]


19 Caiani

140


soboles Gnosticorum.
< Errores:] >
1° Caianum, Iudam proditorem, Sodomitas, Core Dathan et Abiron cognatos suos vocant maximeque venerantur: Irenaeus lib. 1 cap. 35, Epiphanius Haeres. 38, Augustinus Haeres. 18, Theodoretus lib. 1 de Haeresibus.[6]
2° Negant carnis resurrectionem: Augustinus Haer. 18.[7]
3° Christum voluisse pervertere veritatem et non mori et ideo Iudam recte fecisse, qui eum tradidit, ne veritas subverteretur: Tertullianus De Praescript.[8]


20 Ophitae

alia species Gnosticorum.
1° Serpentem adorant, quem putant autorem scientiae boni et mali, et Christum esse dicunt: Tertullianus lib. de Praescript., Epiphanius Haer. 37a.[9]
2° Serpentem unum nutriunt et incantationibus ascendere faciunt super altare et oblationes (ut ipsi dicunt) sanctificare, atque ea est eorum Eucharistia: Augustinus Haer. 17.[10]
Vide Theodoretum lib. 1 de fabul. haeret.[11]
3° Christum non in substantia carnis fuisse: Tertullianus de Praescript.[12]
4° Carnis salutem non expectandam: ibidem.[13]


21 Sethiani

species etiam Gnosticorum.
Seth filium Adae et Evae colunt tamquam ex superno patre et superna matre natum, ut inde filii Dei gignerentur: Tertullianus lib. de Praescript., Philastrius, Epiphanius Haer. 39, Augustinus haeres. 19.[14]


22 Valentinus

unus est etiam ex praecipuis Gnosticorum, temporibus Adriani et Antonini imperatorum condidit haeresim suam: Epiphanius et Theodoretus ita testantur.[15]
Egressus est autem de Ecclesia Valentinus, quia alium
_______________

  1. Irenaeus Adversus Haereses, I, 25, 1-6, p . 332-344; Augustinus De haeresibus, VII, p. 294; Epiphanius Panarion, XXVII, 2, 1-2. 7. 9; 4, 3-4; 6, 10, p. I 301-303, 305, 311; Theodoretus Fabularum, I, 5, col. 349-353.
  2. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 3, 218-219.
  3. Irenaeus Adversus Haereses, I 25, 6, p. 342; Epiphanius Panarion, XXVII, 5, 9, p. I 308.
  4. Epiphanius Panarion, XXVII, 5, 6-7, p. I 307; Filastrius Hereseon, XXXV, p. 19.
  5. Augustinus De haeresibus, VII, p. 293; Johannes Damascenus De haeresibus, 27, p. 28.
  6. Irenaeus Adversus Haereses, I 31, 1, p. 386; Epiphanius Panarion, XXXVIII, 1, 2, p. II 62; Augustinus De haeresibus, XVIII, p. 298; Theodoretus Fabularum, I, 15, col. 368.
  7. Augustinus De haeresibus, XVIII, p. 298.
  8. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 2, p. 217-218.
  9. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 2, p. 216; Epiphanius Panarion, XXXVII, 1, 7; 2, 6, p. II 51, 53.
  10. Augustinus De haeresibus, XVII, p. 297.
  11. Theodoretus Fabularum, I, 14, col. 364-368.
  12. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 2, p. 216.
  13. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 2, p. 216.
  14. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 2, p. 218; Filastrius Hereseon, III, p. 2; Epiphanius Panarion, XXXIX, 1, 3; 3, 5, p. II 72, 74; Augustinus De haeresibus, XIX, p. 298.
  15. Epiphanius Panarion, XXXI, 1, 1, p. I 382; Theodoretus Fabularum, I, 7, col. 353.