Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/6

From GATE
Revision as of 11:11, 11 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
This page has been proofread


1° Iesum ex Iosepho natum.
2° Mundum ab angelis factum.
3° Seipsos esse similes Iesu in excellentia iactabant, imo aliqui se eo fortiores dicebant.
4° Nihil esse bonum aut malum nisi hominum operationes. 5° Omnia opera, etiam pessima, ab omnibus exercenda et si aliquis in vita non exerceat omnia, toties remi etur ad corpus, donec omnia exerceat, et hoc significare Dominum, cum ait: non exies inde, id est ex hoc corpore, donec reddas novissimum quadrantem.
6° Colunt imagines Iesu, Pauli, Platonis, Aristotelis et Homeri.
1, 2, 3, 4, 5, et 6 ponit Irenaeus lib. 1 cap. 24 et Augustinus Haeres. 7 et Epiphanius Haeres. 27, Theodoretus lib. 1 Haeret. 6.[1]
1, 2 et 8 Tertullianus De Praescript.
7° Suos discipulos signari in dextra aure auterio, vel subula, vel novacula, Irenaeus lib. 1 cap. 24, Epiphanius Haeres. 27.
8° Solam animam salvari docent, non autem corpora: Epiphanius ibidem, Philastrius.
9° Legem et resurrectionem negant: Augustinus Haeres. 7 et Damascenus lib. de Haeresibus.[2]


19 Caiani

140


soboles Gnosticorum.
[Errores:]
1° Caianum, Iudam proditorem, Sodomitas, Core Dathan et Abiron cognatos suos vocant maximeque venerantur: Irenaeus lib. 1 cap. 35, Epiphanius Haeres. 38, Augustinus Haeres. 18, Theodoretus lib. 1 de Haeresibus.[3]
2° Negant carnis resurrectionem: Augustinus Haer. 18.[4]
3° Christum voluisse pervertere veritatem et non mori et ideo Iudam recte fecisse, qui eum tradidit, ne veritas subverteretur: Tertullianus De Praescript.


20 Ophitae
alia species Gnosticorum.
1° Serpentem adorant, quem putant autorem scientiae boni et mali, et Christum esse dicunt: Tertullianus lib. de Praescript., Epiphanius Haer. 37a.
2° Serpentem unum nutriunt et incantationibus ascendere faciunt super altare et oblationes (ut ipsi dicunt) sanctificare, atque ea est eorum Eucharistia: Augustinus Haer. 17.[5]
Vide Theodoretum lib. 1 de fabul. haeret.[6]
3° Christum non in substantia carnis fuisse: Tertullianus de Praescript.
4° Carnis salutem non expectandam: ibidem.


21 Sethiani
species etiam Gnosticorum.
Seth filium Adae et Evae colunt tamquam ex superno patre et superna matre natum, ut inde filii Dei gignerentur: Tertullianus lib. de Praescript., Philastrius, Epiphanius Haer. 39, Augustinus haeres. 19.[7]


22 Valentinus
unus est etiam ex praecipuis Gnosticorum, temporibus Adriani et Antonini imperatorum condidit haeresim suam: Epiphanius et Theodoretus ita testantur.[8]
Egressus est autem de Ecclesia Valentinus, quia alium

  1. xxx; Augustinus De haeresibus, VII, p. 294; xxx; Theodoretus Fabularum, I, 5, col. 349-353; xxx.
  2. Augustinus De haeresibus, VII, p. 293; Johannes Damascenus De haeresibus, 27, p. 28.
  3. xxx; xxx; Augustinus De haeresibus, XVIII, p. 298; Theodoretus Fabularum, I, 15, col. 368.
  4. Augustinus De haeresibus, XVIII, p. 298.
  5. Augustinus De haeresibus, XVII, p. 297.
  6. Theodoretus Fabularum, I, 14, col. 364-368.
  7. Augustinus De haeresibus, XIX, p. 298.
  8. Theodoretus Fabularum, I, 7, col. 353.