Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/6

From GATE
Revision as of 11:33, 11 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
This page has been proofread


1° Iesum ex Iosepho natum.
2° Mundum ab angelis factum.
3° Seipsos esse similes Iesu in excellentia iactabant, imo aliqui se eo fortiores dicebant.
4° Nihil esse bonum aut malum nisi hominum operationes. 5° Omnia opera, etiam pessima, ab omnibus exercenda et si aliquis in vita non exerceat omnia, toties remi etur ad corpus, donec omnia exerceat, et hoc significare Dominum, cum ait: non exies inde, id est ex hoc corpore, donec reddas novissimum quadrantem.
6° Colunt imagines Iesu, Pauli, Platonis, Aristotelis et Homeri.
1, 2, 3, 4, 5, et 6 ponit Irenaeus lib. 1 cap. 24 et Augustinus Haeres. 7 et Epiphanius Haeres. 27, Theodoretus lib. 1 Haeret. 6.[1]
1, 2 et 8 Tertullianus De Praescript.
7° Suos discipulos signari in dextra aure auterio, vel subula, vel novacula, Irenaeus lib. 1 cap. 24, Epiphanius Haeres. 27.
8° Solam animam salvari docent, non autem corpora: Epiphanius ibidem, Philastrius.
9° Legem et resurrectionem negant: Augustinus Haeres. 7 et Damascenus lib. de Haeresibus.[2]


19 Caiani

140


  1. xxx; Augustinus De haeresibus, VII, p. 294; xxx; Theodoretus Fabularum, I, 5, col. 349-353; xxx.
  2. Augustinus De haeresibus, VII, p. 293; Johannes Damascenus De haeresibus, 27, p. 28.