Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/55

From GATE
Revision as of 15:41, 10 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: page created)
This page has been proofread


praeteritum ea quae futura sunt. In quo tamen decipiuntur. Nam si post resurrectionem tantum futurus erat dives in tormentis, quomodo dicit: "Mi e Lazarum ad fratres meos", etc.
11° Matrimonia posse dissolvi pro coniugum arbitrio: in Florentino in fine. Legendi sunt Antonius histor. 3 part. tit. 22 cap. 13 <par> 10. Theophylactus. nota quod hoc tempore [errorem, quod animae non vident Deum ante diem iudicii defendunt Anabaptistae, ut Cornelius Agrippa et alii].
Ado Viennensis in Chronico scribit in Gallia factam synodum, in qua disputaverunt Latini cum Graecis, an Spiritus Sanctus a Filio procederet. Addit Guido Carmelita multa, quae vehementer dubito an vera sint, cum apud alios auctores graviores et antiquiores non legantur:
1° Eos damnare Latinos quod suffocatum comedant.
2° Fornicationem simplicem non esse peccatum apud Graecos.
3° Eos non miscere aquam cum vino in calice, cum tamen in Florentino circa finem legatur eos aquam calidam cum vino in calice ponere.
4° Eucharistiam consecratam in die coenae Domini maioris esse virtutis quam consecratam alio tempore.
5° Esse licitum decipere ac laedere inimicos etiam periurio ac mendacio.
6° Secundas nuptias illicitas.
7° Restitutionem rei ablatae non esse faciendam.
8° Licitas esse usuras.
9° Sacramentum extremae unctionis corpori non prodesse.
10° Suffragia mortuorum animabus non esse utilia. De hoc errore dubito an vere in eo Graeci fuerint. Nam in Concilio Florentino sess. 1 aperte contrarium se sentire profitebantur.


centuria undecima

Anno Domini


159 Berengarius,

a.D. 1050


archidiaconus ecclesiae Andegavensis, auctor sacramentariorum exstitit temporibus Leonis IX, et quamquam tempore D. Ignatii et Theodoreti Dialog. 3 quidam Sacramentarii istam haeresim inchoarunt, dein Iconomachi, ut ex concilio 7 generali act. 6 cognosci potest, Eucharistiam veram imaginem dicebant Corporis Domini, post aliquod vero tempus Rostannus quidam presbyter librum scripserit de corpore et sanguine Domini, Beringarii praecursor, et post eum quidam Ioannes Scotus magister Berengarii, ut apud Lantfrancum in lib. adversus Beringarium est videre, librum similem confecerit, ut ambo verum Christi corpus in Eucharistia esse negarent: tamen solus Berengarius successores habuit et heresiarcha dici meruit. Fuit autem Berengarius homo levis et inconstans, primo in concilio Turonensi sub Vic-