Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/54"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 7: Line 7:

''centuria decima''

{{Smallcaps|centuria decima}}

'''Anno Domini'''

'''Anno Domini'''

158

158

Revision as of 12:54, 8 March 2020

This page has been proofread

| sis.

331v

2° Non esse veneranda sepulcra et reliquias sanctorum.
3° Omnes ecclesiae catholicae filios in Gallia et Germania degentes idololatras esse: Ionas.
4° Peregrinationes ad loca sancta inutiles esse.
5° Arii sectam iterum excitare conatus est: Ionas in praefat. libri prioris de cultu imaginum. Totam hanc haeresin docent hodie Calviniani.

centuria decima

Anno Domini

158 Graecorum

a.D. 860

schisma haeresisque tempore Nicolai papae I incepisse videtur. Tunc enim Latinis obiecerunt primum, quod crederent Spiritum Sanctum a Patre et Filio procedere. Item eodem tempore ex dialogis D. Gregorii, quos verterant in graecum, abraserunt illa verba: filioque. Verum postea temporibus Leonis IX papae et imperatoris Constantini Iconomachi anno Domini 1050 super modum schisma et haeresis Graecorum aucta est. Tunc enim primo docere coeperunt. Ionas praefat. lib. de cultu imag., Antoninus in Histor. part. 3 tit. 22 cap. 13 <par> 11, Sigebertus in Chronico anno 1054, Anselmus lib. de processione Spiritus sancti:
1° Omnes latinos esse excommunicatos.
2° In sola Graecia esse Ecclesiam.
3° Spiritum Sanctu a Filio non procedere.
4° Non esse baptizandos ante diem octavum.
5° Episcopum Constantinopolitanum Romano esse superiorem.
6° Latinos esse haereticos, quod in Azymo consecrent Eucharistiam. Sigebertus ibidem, Leo IX epistola ad Michael episcopum Constantinopolitanum.
7° Ecclesias Latinas omnes esse claudendas, quod et fecerunt. Sigebertus.
8° Altaria, ubi Latini consecrarunt, esse diligenter lavanda, antequam in iis Graeci celebrent. Concil. Later. cap. 4.
9° Nullum esse purgatorium ignem, sed solum obscurum locum. Concilium Florentinum sess. 1.
10° Sanctorum animas non videre Deum ante diem iudicii, quamquam hoc non pertinaciter in Concilio Florentino Graeci defenderint. Videntur tamen Graeci patres aliqui in hoc fuisse errore, ut nec beatitudo nec damnatio atne resurrectionem daretur. Nam auctor quaestionum, Iustino false a ributorum, quaest. 60 dicit narrationem de divite partim esse historicam, et partim parabolam. Et quidem parabolam esse, quatenus in ea describuntur [poena] divitis et praemium Lazari, cum tamen, inquit auctor ille, ante diem resurrectionis non contingant. Similiter Euthymius in cap. 16 Lucae: Narravit per