Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/52

From GATE
Revision as of 15:42, 10 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: page created)
This page has been proofread


147 Ethnophrones,
qui licet Christiani sint, tamen multa observant cum gentilibus, ut dies natalitias, fortunam, fatum, veneficia, astrologiam omnem, auspicia, auguria, expiationes, placationes, sortes prodigiorum, inspectiones et alia id genus multa. Quosdam etiam dies festos graecorum gentilium colunt: Damascenus haeres. 94.[1]


148 Aethicoproscoptae
dicuntur quidam, qui in moribus errant et quasdam virtutes vituperant, vitia quaedam laudant: Damascenus haer. 96.[2]


149 Parermeneutae
dicuntur, qui divinas Scripturas pro suo arbitratu intelligere volunt: Damascenus haer. 97.[3]
Idem nostri egregie faciunt haeretici.


150 Lampetiani
dicuntur quidam, qui authore Lampetio docebant etiam cenobitas libere vivere debere sicut volunt: idque tam in vestitu quam in aliis rebus omnibus. Itaque funditus

tollebant de coenobiis oboedientiam. Docebant etiam non

331r


esse resistendum naturalibus passionibus irae, libidinis etc. Damascenus haer. 98,[4] Concilium Aurelian. 1 cap. 21, Dorotheus in sermone 2 et 6 de oboedientia. Idem Luther.


151 Monothelitae

a.D. 630


e Cyro episcopo Alexandrino et Sergio episcopo Constantinopolitano originem ducunt, ut Damascenus haer. 99 refert,[5] quam haeresin postea Pyrrhus et Paulus Pyrrhi successor auxerunt. Sedit autem Cyrus in throno Alexandrino, ut Onuphrius in Chronico ait, anno Domini 630. Error eorum fuit in Christo esse quidem duas naturas et unam personam, sed tamen non esse nisi unam voluntatem et actionem. Ex quo tamen aperte sequitur non esse nisi unam naturam: Damascenus, ibidem,[6] Agatho papa epist. ad Constantinum IV, Martinus papa in Concilio Romano, Synodus sexta generalis per totum.


152 Maronitae

a.D. 690


secta quaedam est Monothelitarum, ab auctore Marone sic appellata. An aliquid proprii docuerint, nihil certi constat. Bernardus Lutzemburgensis in Catalogo. Hi nunc catholici sunt et in monte Libano degunt.

  1. Johannes Damascenus De haeresibus, 94, p. 58.
  2. Johannes Damascenus De haeresibus, 96, p. 58.
  3. Johannes Damascenus De haeresibus, 97, p. 58.
  4. Johannes Damascenus De haeresibus, 98, p. 58-59.
  5. Johannes Damascenus De haeresibus, 99, p. 59.
  6. Johannes Damascenus De haeresibus, 99, p. 59.