Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/51

From GATE
Revision as of 19:35, 6 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


hanc de verbo, verbum de cogitatione, cogitationes de hyacintho, hyacinthum de praecepto: Esto, et fuit.


139 Chazinzarii

a.D. 629


secta quaedam ex Armenis est, qui id proprium habent, ut crucem adorent. Inde enim Chazinzarii armenice (aut?) graece dicuntur. Chazus enim Armenis crux est, sicut graecis. Iidem ieiunium observabant quod Arziburum dicebant in memoriam obitus canis cuiusdam, quo Iacobus quidam doctor ipsorum, tamquam praenuntio utebatur et quem Arziburum vocabant. Nicephorus lib. 18 cap. 54.


140 Nicetae
circa eadem tempora dicebant Deum esse laudandum in tripudiis foeminarum virorumque. Damascenus haer. 87,[1] Isidorus lib. 3 de summo bono, cap. 20.


141 Gnosimachi
eisdem temporibus asserebant, non esse laborandum in scientia ex divinis li eris exquirenda. Damascenus haer. 88,[2] Concilium Tolet. 4 cap. 24.


142 Barsaniani qui et Semidalitae
similam summo digito gustabant, atque ea est eorum Eucharistia. Damascenus haereses. 86.[3]


143 Heliotropitae,
qui eas herbas colunt tamquam divinam virtutem habentes, quae solem eiusque radios sequuntur. Damascenus haer. 89.[4]


144 Thneotopsychitae
qui animas hominum more pecudum mori asserebant: Damascenus haer. 90,[5] Claudianus Numericus [Mamertus] lib. 2 cap. 13 de animae statu, Isidoruss lib. 1 de Summo bono cap. 14.


145 Agonyclitae
dicuntur, qui numquam flexis genibus, sed semper stantes orare volebant. Damascenus haeres. 91.[6]


146 Theocatagnostae
dicuntur quidam, qui nonnulla in Deo et sanctis [audent accusare crimina: Damascenus

haer. 92].[7]

  1. Johannes Damascenus De haeresibus, 87, p. 56-57.
  2. Johannes Damascenus De haeresibus, 84, p. 57.
  3. Johannes Damascenus De haeresibus, 86, p. 56.
  4. Johannes Damascenus De haeresibus, 89, p. 57.
  5. Johannes Damascenus De haeresibus, 90, p. 57.
  6. Johannes Damascenus De haeresibus, 91, p. 57.
  7. Johannes Damascenus De haeresibus, 92, p. 57.