Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/5"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 48: Line 48:
 
<i>Dialog.</i> 3 circa medium.<ref>
 
<i>Dialog.</i> 3 circa medium.<ref>
 
{{Smallcaps|Ignatius}}
 
{{Smallcaps|Ignatius}}
<i>Ad Smyrnaeos</i>, VI-VII, p. 160-162;
+
<i>Ad Smyrnaeos</i>, VII, p. 160-162;
 
<span style="color:Red">Theodoretus, xxx</span>.
 
<span style="color:Red">Theodoretus, xxx</span>.
 
</ref>
 
</ref>

Revision as of 17:58, 22 March 2020

This page has been proofread


f. 315r

Anno Domini



Epiphanius Haeres. 29.[1]
Docuerunt haec:
1° Fidem in Christum sine operibus legis non sufficere: Epiphanius, ibid., Augustinus Haeres. 9.[2]
2° Libros, qui inscribuntur Moisi, non esse eius, sed fictitios, Epiphanius, ibidem.[3]
3° Nutriendam esse comam et in eo perfectionem iustitiae consistere, Philaster.[4]


centuria secunda



15 Sacramentarii

100


tempore Sancti Ignatii videntur incepisse. Dicebant enim tunc aliqui Eucharistiam non esse carnem Christi: Ignatius ad [Smyrn. 7], Theodoretus Dialog. 3 circa medium.[5]
Idem hoc tempore Zwingliani et Calvinistae.


16 Chiliastae seu Millenarii

120


docent mille annos post resurrectionem regnaturos sanctos cum Christo in terris. Coepit hic error tempore Cherinthi, qui fuit eius primus auctor, ut supra expositum est: tamen postea velut proprium hunc errorem docuit Papias, Sancti Ioannis discipulus et Polycarpi condiscipulus, [ Eusebius ] lib. 3 cap. 39.[6] Rursum eundem sequi videntur Irenaeus, Nepos, Lactantii, et alii, ut ex Hieronymo De vir. illustrib. collegi potest, necnon Eusebio lib. 7 cap. 24 Histor. et Nicephoro lib. 6 cap. 21,[7] et aliis.


17 Gnostici

id est scientes se appellarunt, sed ab aliis [blanco], id est caenosi appellati sunt. Eorum auctorem Irenaeus lib. 1 cap. 24 et Eusebius lib. 4 Haeres. (Historia ? ***) 4 faciunt Carpocratem;[8] Epiphanius Haeres. 26 et Augustinus Haeres. 6, Nicolaum;[9] Hieronymus De viris illustr., Valentinum.[10] Fortassis Nicolaus plantavit, Carpocrates rigavit et Valentinus incrementum dedit.[11]
Hi errores eorum sunt:
1° Animam esse de Dei substantia: Augustinus Haeres. 6.[12]
2° Unum esse deum bonum, alium malum, Augustinus, ibidem.[13]
Idem Manichaei.
3° Omnia bruta esse rationis capacia: Philaster et Epiphanius.[14]
Idem Manichaeis.
4° Creaturas esse a malo Deo, Deum bonum nihil fecisse: Philaster. Epiphanius.[15]
Idem Manichaei.
5° Communes uxores habent.
6° Semen humanum esse Christi corpus et menstruam mulierum esse Christi sanguinem et offerenda Deo et comedenda: Epiphanius Haeres. 26.[16]
7° Venerem esse frequentandam, sed conceptum cavendum: quodsi mulier fiat gravida, extrahendum foetum et comedendum.
8° Non esse ieiunandum, sed bene curanda corpora.
Vide Tertullianum in Scorpiaco.[17]
Idem Lutherus.


18 Carpocrates

140


vixit tempore Aniceti Papae. Nam Irenaeus lib. 1 cap. 24 testatur Marcellinam eiusdem haeresis feminam venisse Romam sub Aniceto et D. Augustinus Haeres. 7[18] eam Marcellinam docet sociam et adiutricem ipsius Carpocratis fuisse.
Hos habuit errores:

  1. Epiphanius Panarion, XXIX, 1, 1, p. I 321.
  2. Epiphanius Panarion, XXIX, 1, 1, p. I 321; Augustinus De haeresibus, IX, p. 294.
  3. No pareciera que Epiphanio atribuyera esto a los Nazoreos, cf. Epiphanius Panarion, XXIX, 7, 2, p. I 329.
  4. Filastrius Hereseon, VIII, p. 4.
  5. Ignatius Ad Smyrnaeos, VII, p. 160-162; Theodoretus, xxx.
  6. Eusebius Historia Ecclesiastica, III 39, 1, p. 286.
  7. Hieronymus; Eusebius Historia Ecclesiastica, VII 24, p. 684-690; Nicephorus Historia Ecclesiastica, VI, 21, col. I 1169-1172.
  8. Irenaeus Adversus Haereses, I, 25, 1, p. 332; Eusebius Historia Ecclesiastica, IV 7, 9, p. 310.
  9. Epiphanius Panarion, XXVI, 1, 3, p. I 275; Augustinus De haeresibus, VI, p. 292.
  10. Hieronymus.
  11. cf. 1Cor 3,6.
  12. Augustinus De haeresibus, VI, p. 293.
  13. Augustinus De haeresibus, VI, p. 293.
  14. Filastrius Hereseon, C, p. 59; Epiphanius Panarion, XXVI, 9, 5, p. I 286.
  15. Filastrius Hereseon, CXXV, p. 79-80; Epiphanius Panarion, XXVI, 1, 7, p. I 276.
  16. Epiphanius Panarion, XXVI, 4, 6-8, p. I 281.
  17. cf. Tertullianus Scorpiace.
  18. Irenaeus Adversus Haereses, I, 25, 6, p. 342; Augustinus De haeresibus, VII, p. 293-294.