Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/48"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 3: Line 3:

''centuria septima''

{{Smallcaps|centuria septima}}

'''Anno Domini'''

'''Anno Domini'''

136

136

Revision as of 13:53, 8 March 2020

This page has been proofread

tum: Ipse baptizabit Spiritu Sancto et igne: Bernardus Luxemburgensis de haeres.
2° Non esse necessarium peccata sacerdoti confiteri, sed satis esse Deo confiteri: Buchingerus in Histor. Eccles. Idem omnes sectarii.[1]

centuria septima

Anno Domini

136 Ioannes Philoponus

a.D. 604

philosophus tempore Phocae imperatoris haeresim suam excogitavit, cum et ipse unus esset ex Eutychianis. Addidit enim divinam naturam multiplicari secundum multitudinem subsistentiarum, ita ut sint tres naturae divinae differentes sicut et tres personae, atque inde dicti sunt sectatores eius Tritheistae. Nicephorus lib. 18 cap. 46 et 48, Suidas in voce: Ioannes Grammaticus.

137 Armeni

a.D. 606

eiusdem Phocae tempore exstiterunt, auctore Euthymio, et licet ipsi quoque portio Eutychianorum essent, tamen addiderunt multos errores, Nicephoro lib. 18 cap. 53 teste.
1° Eucharistiam non Christi, sed divinitatis corpus esse. Gregorius lib. 4 Dialog. cap. 58, Euthymius p. 2 tit. 20.
2° Vinum aqua non miscendum in sacrificio Missae. Nicephorus ibidem, Concilium Aurelianense 4 cap. 4. Idem omnes sectarii.
3° Nullum esse originale peccatum et posse pueros sine baptismo salvari. Guido Carmelitanus, Gregorius lib. 4 Moral. cap. 3. Idem multi ex modernis haereticis.
4° Sacramenta gratiam non coferre: Guido Carmelitanus, Gregorius lib. 12 cap. 10 et lib. 4 Dialog. cap. 58. Idem multi sectarii.
5° Beatos ante diem iudicii non videre Deum. Gregorius lib. 12 Moral. cap. 14, Guido.
6° Omnes antiquos ante Christi passionem esse damnatos. Gregorius 4 Moral. cap. 3.
7° Quaedam esse peccata, quae per sacerdotem remi i non possunt. Guido.
8° Cultu Iudaico boves et oves sacrificandos et in Paschate non Eucharistiam, sed agnum astum comedendum.

9° Crucem non prius venerandam, quam baptizata sit et in eius medio ponendus unus clavus infixus, qui significet unam ex Trinitate essentiam crucifixam et sacrificii sanguine expiatam. Euthymius parte 2. Multo amplius

1. Multo ... sectarii] add. in mg.?