Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/46"

From GATE
(→‎top: page created)
m (→‎top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 30: Line 30:
 
<p style="float:right">'''a.D. 513'''</p><br>
 
<p style="float:right">'''a.D. 513'''</p><br>
 
episcopus fuit auctor haeresis Acephalorum: Evagrius lib. 3 hist. cap. 33 et 34, Nicephorus lib. 16 cap. 27, Onuphrius in Chronico. Vixit temporibus imperatoris Anastasii et Hormisdae pontificis. Nihil differebant a ceteris Eutychianis, nisi quod post mortem Severi sub episcopis non vivebant,<noinclude><references/></noinclude>
 
episcopus fuit auctor haeresis Acephalorum: Evagrius lib. 3 hist. cap. 33 et 34, Nicephorus lib. 16 cap. 27, Onuphrius in Chronico. Vixit temporibus imperatoris Anastasii et Hormisdae pontificis. Nihil differebant a ceteris Eutychianis, nisi quod post mortem Severi sub episcopis non vivebant,<noinclude><references/></noinclude>
 +
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]<noinclude></noinclude>
 +
 
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]
 
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]

Revision as of 14:58, 10 March 2020

This page has been proofread


41° Si quis oraverit facie ad meridiem conversa, sapientiam consequeteur, ad septentrionem vero divitias: ord. 4 tract. 3 dist. 2.
42° Siq uis sub ventre cameli vel inter duos camelos vel inter duas mulieres transierit, numquam aliquid ex Thalmud addiscet: ord. 4 tract. 10 dist. 2.
43° Si quis negaverit Thalmud, Deum ipsum negabit: praef. in Thalm. De Christo
44° Quomodo sit natus, ex quibus parentibus: ord. 1 tract. 9 versu 49.
45° Quae fuerit Christi propensio et ars: ord. 4 tract 4 dist. 5.
46° Quem Deum Christus coluerit: ord. 4 tract. 4 dist. 2.
47° Cur et quomodo Christus perierit: ord. 4 tract. 4 dist. 6.
48° Ubi nunc Christi anima detineatur: ord. 3 tract. 6.
49° Blasphemias in Christum horrendas author noluit adscribere, unde haec sumpsimus, qui est Sixtus Senensis lib. 2 pag. 199.


128 Pacificantes

481


haeretici sunt, qui authore Lenone imperatore et successore eius Anastasio imaginarium quemdam pactum inter catholicos et Eutychianos faciebant, ita ut neque catholici Eutychianorum errorem recipere cogerentur, nec e contra concilii Chalcedonensis definitionem Eutychiani: Evagrius lib. 3 Hist. cap. 14. Idem nostro tempore Georgius Cassander in lib. de officio boni viri, et tale quidpiam fuit nostri temporis "Interim".


129 Petrus Cnaphaeus

a.D. 482


episcopus Antiochenus, unde est haeresis Theopachitarum Felicis papae tempore praeter haeresim Eutychianorum quam sequebatur, duos alios errores invenit teste Nicephoro lib. 15 cap. 28:
1° Ut Trisagio "Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis" adderetur: qui cruxifixus est pro nobis: Felix papa in epist. ad Petrum Cnaphaeum, Damascenus lib. 3 de fide cap. 10.
2° Ordines sacros sufficere pro baptismo. Ipse enim cum Christianum nondum baptizatum creasset in episcopum, dicebat consecrationem ei sufficere pro baptismo. Nicephorus libr. 16 cap. 29.


centuria sexta

Anno Domini


130 Severus Antiochenus

a.D. 513


episcopus fuit auctor haeresis Acephalorum: Evagrius lib. 3 hist. cap. 33 et 34, Nicephorus lib. 16 cap. 27, Onuphrius in Chronico. Vixit temporibus imperatoris Anastasii et Hormisdae pontificis. Nihil differebant a ceteris Eutychianis, nisi quod post mortem Severi sub episcopis non vivebant,