Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/40

From GATE
Revision as of 21:02, 2 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


stificatione pervenire hominem posse. Prosper ibidem, Arausicanum can. 5 et 8.
5° Parvulos, qui sine baptismo moriuntur iudicari a Deo secundum opera, quae facturos eos fuisse praevideebat Deus, si ad maturam aetatem pervenissent. Prosper ibidem, Arausicanum, Augustinus lib. de praedest. cap. 12.
6° Non esse certum praedestinatorum numerum. Prosper ibidem, Augustinus lib. de corrept. et gratia cap. 13.
7° Initium salutis esse ex libero arbitrio, non ex praeveniente Dei gratia. Prosper ibidem: Augustinus lib. de praedest. cap. 2, Arausicanum ibidem can. 6.
8° Perseverantiae donum acquiri et perdi posse, atque adeo non esse verum ac gratuitum donum. Hilarius epist. ad Augustinum, Augustinus de dono persev. cap. 17.
9° Librum Sapientiae non esse canonicum, ubi scriptum est: "raptum esse quemdam, ne malitia immutaret intellectum eius". Hilarius ibid., Augustinus de praedest. cap. 14.
10° Multa in homine esse bona desideria bonasque voluntates, quas Deus non inspiravit, sed ipsa natura protulit. Prosper contra Collat., Augustinus de praedest. cap. 2 et 9, Arausic. can. 7 et 20.
11° Adamum per peccatum non amisisse scientiam boni. Prosper contra Collatorem.
12° Patientiae Iob Deum testem fuisse, non largitorem. Prosper ibidem, Arausicanum can. 12 et 13.
13° Fidem, quam Christus in centurione miratus est, non Dei donum, sed liberi arbitrii opus fuisse. Arausicanum can. 25.
14° Gratiam Dei omnibus hominibus indifferenter proponi, quod vero unus accipiat, alter non, ex libero arbitrio provenire.
Contra has reliquias Prosper et Hilarius in epist. ad Augustinum, Augustinus de bono persever. cap. 14 et lib. de praedestinat. cap. 6. Contra easdem sunt tria argumenta maximi ponderis: primum, quod Coelestinus papa primus scripsit in epistola ad episcopos Galliae huiusmodo homines coerceri debere, quod contra D. Augustini sententiam in hac materia loquerentur. Vide Prosperum in libro contra Collatorem. Secundum, quod Leo I auctor fuit Concilii Arausicani,

et in eo loco | contra contra huiusmodo reliquias ex

327v


verbis Augustini canonem fidei confecerint. Tertius est, quod Gelasius papa primus in concilio 70 episcoporum ponit inter apocrypha scripta liburm Cassiani et Fausti Reginensis, ex eo soloq uod reliquiis Pelagianis faverent. Laudat vero ut recipiantur omnes libri Augustini et Prosperi, qui huiusmodi reliquiis fortissime restiterunt.


124 Nestorius,

437