Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/4

From GATE
Revision as of 11:13, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "7 Prophetas esse ab angelis. Haec omnia habet Tertullianus Lib. de Praescript. 8 Omnia opera esse licita et omnes libidines. [Haer.] 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7 et 8: Irenaeus lib. 1...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


7 Prophetas esse ab angelis. Haec omnia habet Tertullianus Lib. de Praescript. 8 Omnia opera esse licita et omnes libidines. [Haer.] 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7 et 8: Irenaeus lib. 1 cap. 23, Theodoretus lib. 1 haeres. 4, idem fere Lutherani. 9 Fidem esse naturalem, Clemens Alexandr. lib. 2 Stromat. 10 Quinque annorum silentium cum Pythagoricis esse observandum: Eusebius lib. 4 cap. 8 Hist. 11 Epistolas ad Timotheum et Titum esse reciendas, Tertullianus lib. 1 in Marcionem. 12 Non esse martyrium subeundum, Tertullianus Lib. de Praescript. Vide Ignatium ad Trallianos, Castorem Agrippam apud Eusebium lib. 4. cap. 8 Hystor. 15, Philastrium, Epiphanium Haeres. 25, Hieronymum contra Iovinian. lib. 2 et contra Lucifer. et In Amos, Augustinum Haeres. 4, Damascenum De Haeresibus.

Pseudo apostoli,

quorum multi fuerunt tempore apostolorum, ac inter eos Hymenaeus et

Philetes, 2 Tim. 2, et Alexander, 2 Tim. 4, et Diotrephes, Ioann. Epistol. 3.

Haec sequentia docuerunt:


1 Circumcisionem observandam: Act. 15, Gal. 9.

2 Dies menses et annos: 2 Coloss. 2.

3 Ciborum delectum propter immunditiam: 2 Coloss. 2.

4 Evangelii gratiam fuisse meritis debitam et operibus legis: Rom. 2.

5 Fidem sine operibus sufficere: Iacob. 2 et Epistol. Iudae, Augustinus de

fide et operibus cap. 14, idem Lutherani.

6 Resurrectionem non futuram: 1 Cor. 15.

7 Resurrectionem iam esse factam, eo quod homines a morte peccati ad

vitae iustitiam resurrexerint: 2 Tim. 2, idem Libertini in Gallia et Servetus.

8 Instare diem iudicii, 2 Thess. 2, idem quidam Lutherani.


9 Praetextu evangelii praedicabant carnis libertatem in Epistola Iudae, idem

Lutherani.

314v 10 Comedenda idolothita: | 1 Cor 8.

11 Depravabant sacras Scripturas: 2 Petr. 3: idem omnes haeretici.

12 Non recipiendos hospitio fratres: Episto Ioann. 2.


11 Nicolaus Antiochenus advena unus fuit ex septem diaconis ab apostolis ordinatis. Docuit autem haec: Actor. 6, Irenaeus lib. 1 cap. 27, Tertullianus Lib. de Praescript.: 1 Licere moechari: Irenaeus loco citato. 2 Licere vesci idolothytis.