Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/38

From GATE
Revision as of 17:28, 11 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


f. 331v

Anno Domini



2° Non esse veneranda sepulcra et reliquias sanctorum.
3° Omnes ecclesiae catholicae filios in Gallia et Germania degentes idololatras esse: Ionas.[1]
4° Peregrinationes ad loca sancta inutiles esse.
5° Arii sectam iterum excitare conatus est: Ionas in praefat. libri prioris de cultu imaginum.[2]
Totam hanc haeresin docent hodie Calviniani.


centuria decima



158 Graecorum

860


schisma haeresisque tempore Nicolai papae I incepisse videtur. Tunc enim Latinis obiecerunt primum, quod crederent Spiritum Sanctum a Patre et Filio procedere. Item eodem tempore ex dialogis D. Gregorii, quos verterant in graecum, abraserunt illa verba: filioque. Verum postea temporibus Leonis IX papae et imperatoris Constantini Iconomachi anno Domini 1050 super modum schisma et haeresis Graecorum aucta est. Tunc enim primo docere coeperunt. Ionas praefat. lib. de cultu imaginum, Antoninus in Histor. part. 3 tit. 22 cap. 13 <par> 11, Sigebertus in Chronico anno 1054, Anselmus lib. de processione Spiritus sancti:[3]
1° Omnes latinos esse excommunicatos.
2° In sola Graecia esse Ecclesiam.
3° Spiritum Sanctu a Filio non procedere.
4° Non esse baptizandos ante diem octavum.
5° Episcopum Constantinopolitanum Romano esse superiorem.
6° Latinos esse haereticos, quod in Azymo consecrent Eucharistiam. Sigebertus, ibidem, Leo IX epistola ad Michael episcopum Constantinopolitanum.
7° Ecclesias Latinas omnes esse claudendas, quod et fecerunt: Sigebertus.
8° Altaria, ubi Latini consecrarunt, esse diligenter lavanda, antequam in iis Graeci celebrent: Concil. Later. cap. 4.
9° Nullum esse purgatorium ignem, sed solum obscurum locum: Concilium Florentinum sess. 1.
10° Sanctorum animas non videre Deum ante diem iudicii, quamquam hoc non pertinaciter in Concilio Florentino Graeci defenderint. Videntur tamen Graeci patres aliqui in hoc fuisse errore, ut nec beatitudo nec damnatio atne resurrectionem daretur. Nam auctor quaestionum, Iustino false attributorum, quaest. 60 dicit narrationem de divite partim esse historicam, et partim parabolam. Et quidem parabolam esse, quatenus in ea describuntur < poena > divitis et praemium Lazari, cum tamen, inquit auctor ille, ante diem resurrectionis non contingant. Similiter Euthymius in cap. 16 Lucae: Narravit per praeteritum ea quae futura sunt.[4] In quo tamen decipiuntur. Nam si post resurrectionem tantum futurus erat dives in tormentis, quomodo dicit: »Mitte Lazarum ad fratres meos«,[5] etc.
11° Matrimonia posse dissolvi pro coniugum arbitrio: in Florentino in fine.
Legendi sunt Antonius histor. 3 part. tit. 22 cap. 13 <par> 10. Theophylactus. nota quod hoc tempore < errorem, quod animae non vident Deum ante diem iudicii defendunt Anabaptistae, ut Cornelius Agrippa et alii >.
Ado Viennensis in Chronico scribit in Gallia factam synodum, in qua disputaverunt Latini cum Graecis, an Spiritus Sanctus a Filio procederet. Addit Guido Carmelita multa, quae vehementer dubito an vera sint, cum apud alios auctores graviores et antiquiores non legantur:
1° Eos damnare Latinos quod suffocatum comedant.
2° Fornicationem simplicem non esse peccatum apud Graecos.
3° Eos non miscere aquam cum vino in calice, cum tamen in Florentino circa finem legatur eos aquam calidam cum vino in calice ponere.
4° Eucharistiam consecratam in die coenae Domini maioris esse virtutis quam consecratam alio tempore.
5° Esse licitum decipere ac laedere inimicos etiam periurio ac mendacio.
6° Secundas nuptias illicitas.
7° Restitutionem rei ablatae non esse faciendam.
8° Licitas esse usuras.
9° Sacramentum extremae unctionis corpori non prodesse.
10° Suffragia mortuorum animabus non esse utilia. De hoc errore dubito an vere in eo Graeci fuerint. Nam in Concilio Florentino sess. 1 aperte contrarium se sentire profitebantur.
_______________

  1. Jonas Aurelianensis de cultu imaginum, I, col. 312.
  2. Jonas Aurelianensis de cultu imaginum, , praef. col. 307-308.
  3. Jonas; Antoninus; Sigebertus Chronicon, 94v-95r; Anselmus.
  4. Euthymius Zigabenus In Lucam, col. 1037.
  5. Luc 16,24.