Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/37

From GATE
Revision as of 14:42, 10 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: page created)
This page has been proofread


centuria quinta

Anno Domini


116 Abeliani

400


tempore D. Augustini in regione Hipponensi fuerunt, qui sine coniugibus esse non poterant et tamen iis permisceri non poterant. Itaque vivebant in perpetua continentia ut et uxor, et ut successores haberent, filiam et filium cum pacto eodem modo vivendi sibi adoptabant: Augustinus haer. 87.[1] Item lib. 15 contra Faustum cap. 7.


117 Hilarius
quidam laicus eiusdem D. Augustini tempore dicebat non debere hymnos et psalmos in ecclesia cantari tempore oblationis: Augustinus lib. 2 Retract. cap. 11 et lib. 10 Confess. cap. 33 et epist. 119, Ambrosius lib. 5 epistol. in oratione de non tradendis basilicis, Socrates lib. 6 cap. 8 Histor. Idem haeretici nostri temporis.


118 Bonosus
episcopus iisdem temporibus docuit, Christum filium Dei esse non anturalem, sed adoptivum: Innocentius papa in epis. ad Maced. episc., quae est 21, Gregorius lib. 11 epist. 61, Isidorus lib. 8 Ethymol. cap. 5, Hilarius lib. 6 Trinit.


119 Vigilantius

410


D. Hieronymi tempore multos errores invexit:
1° Ecclesiasticos uxoratos esse debere, quo circa episcopi diaconos non ordinabant nisi uxorem haberent: Hieronymus in Vigilantium, Ambrosius lib. 1 Offic. cap. 50, Augustinus lib. 2 de adult. coniug. cap. 20, Leo epist. ad Anastas. Thessal ∅ cap. 4. Nostri haeretici non solum ante ordines, sed etiam post volunt duci uxores, quod in Ecclesia numquam fuit auditum.

2° Reliquias sanctorum non esse venerandas: | Hieronymus

326v


in Vigilantium, Augustinus epist. 103.
2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10 etiam nostri haeretici asseunt.
3° Non esse de die in Ecclesia accendendos cereos: Hieronymus, ibid.
4° Vigilias non esse celebrandas nisi festi paschatis.
5° Miracula, quae ad reliquias martyrum fiunt, diabolo aemulante fieri.
6° Non posse Sanctos qui iam regnant cum Christo ubi evoluerint esse praesentes.
7° Orationem Sanctorum pro aliis non exaudiri atque dieo inanem esse invocationem Sanctorum. Ambrosius lib. de viduit., Augustinus tract. 84 in Ioann., Basilius in orat. in quadrag. martyres.

8° non esse dandas eleemosynas hominibus in locis sanctis pro Christi amore degentibus.

  1. Augustinus De haeresibus, LXXXVII, p. 339-340.