Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/35

From GATE
Revision as of 11:39, 6 April 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 330r

Anno Domini



138 Mahometus

629


pestis orbis terrae, initio idolatra et illiteratus, a Sergio Nestorianus factus est Christianus, sed paulo post adiunctis sociis etiam Iudaeis, nec Christianus nec Iudaeus esse voluit, sed magnum prophetam se esse dixit et per angelum Gabrielem se librum legis accepisse iactitavit, quem Alcoranum nominat. Natus est anno 597, sed anno 629 docere coepit. Damascenus lib. de 100 haeresibus, Petrus Cluniacensis praefatione in Alcoranum.[1]
Docet:
1° El Christianos sectatores et Iudaeos salvari, si observent suas leges: < Machumetis > Alcoran Azoae 2.[2]
2° Hominem esse angelis nobiliorem, quod Adam potuerit nomina rebus imponere, quae angeli ignorabant.
3° Salomonem magicam artem a demone didicisse.
4° Deum non habere filium.
5° Templum Mecchae ab Abraham conditum fuisse.
6° Unum mensem, qui dicitur Remodan esse ieiunandum, ita tamen ut toto die nihil gustetur, tota vero nocte edere et bibere liceat usque ad auroram.
2. 3. 4. 5. 6: ibidem.[3]
7° Vinum bibere, chartis talisque ludere gravissimum esse peccatum.
7. 8. 9: < Machumetis > Alcorani Azoara 3.[4]
8° Mulieres esse viris subditas et ideo licere illis uti, ubicumque voluerint.
9° Divortia esse licita.
10° Christum prophetarum maximum Dei animam habuisse: Azoara 4.[5]
11° Christum fecisse aves ex luto, dein eis spiritum infudisse et volare et vivere fecisse.
12° In paradiso nos habituros pulcherrimas mulieres, lectos, rivos lactis et vini pomorumque: Azoar 5 et 28, 47, 48 57 65 et 66 Azoar 5.[6]
13° Conversionem eorum, qui a fide semel recesserunt, Deum non recipere: ibidem.[7]
14° Religionem armis defendendam: et passim adhortatur ad bellum: Azoar 6.[8]
15° Uxores multas emere licet pro magnitudine facultatum: licet etiam eas mutare et verberare, si non obediant, et in iis quodlibet agere sine rubore.
16° Post coitum et ventris purgationem purgari seu lavari debet, qui orare voluerit: Azoar 9.[9]
17° Christum non vere crucifixum, sed alium ei similem.
17 et 18: Azoae 11.[10]
18° Ismael inter prophetas et patriarchas cum Abraham numerandum.
19° Christus Dei spiritus et verbum: sed non Deus, nec Dei filius: Azoar 11 et 12.[11]
20° Cibos esse prohibitos sanguinem suffocatum et a lupo tactum.
21° Christianos Deos tres colere: patrem, filium et Deum Christum et Mariam Virginem: Azoar 12.[12]
22° Angelos malos excidisse propterea, quod iussi Adamo se humiliare renuerint: Azoar 17 et 48.[13]
23° Bello persequendos incredulos et cogendos ad legem Mahometi.
24° Diabolus ex igne pestifero creatus est.
24 et 25: Azoae 19 et 18.[14]
25° Anima humana est particula animae Dei.
26° Qui corde credit, licet ore fidem neget, tormentis adactis, non damnabitur: Azoar 26.[15]
Idem Clancularii.
27° Deus si vellet, omnes homines bonos faceret, non autem vult, quia decrevit de daemonibus et hominibus infernum implere: Azoar 21.[16]
28° Deus privilegio Mahumeto concessit cum filiabus amitae et matertera concumbere, et aliis mulieribus, quas ipse dilexisset: Azoar 43.[17]
29° Deus et angeli orant pro Mahumeto: ibid.[18]
30° Deus aliquas animas refundet corporibus certa die, alias numquam: ibidem.[19]
Circa finem < Azoar 49 > dicitur Deus omnes excitaturus, et tamen in eodem capite iactaverat stultus Mahomet Alcoranum numquam secum pugnare: Azoar 49.[20]
31° Demones quoque per Alcoranum
_______________

  1. Johannes Damascenus De haeresibus, 100, p. 60-67; Petrus Cluniacensis Epistola, p. 1.
  2. Machumetis Alcoran, Azoara 2, p. 11.
  3. Machumetis Alcoran, Azoara 2, p. 8-13.
  4. Machumetis Alcoran, Azoara 3, p. 17.
  5. Machumetis Alcoran, Azoara 4, p. 19.
  6. Machumetis Alcoran, Azoara 5, 28, 47, 48, 57, 65, 66, p. 22, 95, 139, 142, 158, 165-166.
  7. Machumetis Alcoran, Azoara 5, p. 27.
  8. Machumetis Alcoran, Azoara 6, p. 27.
  9. Machumetis Alcoran, Azoara 9, p. 32.
  10. Machumetis Alcoran, Azoara 11, p. 37.
  11. Machumetis Alcoran, Azoara 11, 12, p. 37, 39.
  12. Machumetis Alcoran, Azoara 12, p. 42.
  13. Machumetis Alcoran, Azoara 17, 48, p. 51, 142.
  14. Machumetis Alcoran, Azoara 25, 42, p. 85, 130.
  15. Machumetis Alcoran, Azoara 26, p. 90.
  16. Machumetis Alcoran, Azoara 21, p. 76.
  17. Machumetis Alcoran, Azoara 43, p. 133.
  18. Machumetis Alcoran, Azoara 43, 133.
  19. Machumetis Alcoran, Azoara43, p. 133.
  20. Machumetis Alcoran, Azoara 49, p. 145.