Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/34

From GATE
Revision as of 15:17, 3 April 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 329v

< Anno Domini >



132 Christolytae

per eadem tempora docuerunt Christum corpore in sepulchro et anima apud inferos relictis, cum sola divinitate in coelum ascendisse: Damascenus, ibidem.[1]


133 Agnoitae

567


authore Themistio: Damascenus de Haeres.,[2] Onuphrius in Chronico inf < blanco >, qui unus erat ex monophysitis, ad reliquias Eutychianae impietatis addidit Christum ignorare diem iudicii. Contra quem errorem scribit Eulogius Alexandrinus et eius sententiam probat Gregorius lib. 8 epist. 42.[3] Quis autem fuerit iste Themistius, non omnino convenit inter auctores. Nicephorus lib. 18 cap. 30 (50?) putat Themistium philosophum fuisse, qui tempore Valentis imperatoris floruit, sed melius videtur dicere Liberatus in Breviario cap. 19 eum fuisse diaconum Thimothei episcopi Alexandrini.[4]


134 Eutychius

575


episcopus Constantinopolitanus tempore Pelagii II papae asseruit corpus nostrum post resurrectionem futurum impalpabile et subtilius omni vento et aere: Gregorius lib. 14 Moral. cap. 31.[5] Eodem tempore in Galliis quidam presbyter docuit non futuram resurrectionem carnis: Gregorius Turonensis lib. 10 Histor. Gall. num. 13.[6]


135 Iacobus Syrus

590


tempore Mauritii imperatoris instituit ex Eutychiana haeresi secta propriam Iacobitarum et praeter Eutychii errores, ut ait Nicephorus lib. 18 cap. 45 docuit:[7]
1° Candenti ferro esse inurendam frontem baptizandorum, cum sit scriptum: Ipse baptizabit Spiritu Sancto et igne: Bernardus Luxemburgensis de haeres.[8]
2° Non esse necessarium peccata sacerdoti confiteri, sed satis esse Deo confiteri: Buchingerus in Histor. Eccles.[9]
Idem omnes sectarii.


centuria septima



136 Ioannes Philoponus

604


philosophus tempore Phocae imperatoris haeresim suam excogitavit, cum et ipse unus esset ex Eutychianis. Addidit enim divinam naturam multiplicari secundum multitudinem subsistentiarum, ita ut sint tres naturae divinae differentes sicut et tres personae, atque inde dicti sunt sectatores eius Tritheistae. Nicephorus lib. 18 cap. 46 et 48, Suidas in voce »Ioannes Grammaticus«.[10]


137 Armeni

606


eiusdem Phocae tempore exstiterunt, auctore Euthymio, et licet ipsi quoque portio Eutychianorum essent, tamen addiderunt multos errores, Nicephoro lib. 18 cap. 53 teste.[11]
1° Eucharistiam non Christi, sed divinitatis corpus esse. Gregorius lib. 4 Dialog. cap. 58, Euthymius p. 2 tit. 20.[12]
2° Vinum aqua non miscendum in sacrificio Missae. Nicephorus, ibidem, Concilium Aurelianense 4 cap. 4.[13]
Idem omnes sectarii.
3° Nullum esse originale peccatum et posse pueros sine baptismo salvari. Guido Carmelitanus, Gregorius lib. 4 Moral. cap. 3.[14]
Idem multi ex modernis haereticis.
4° Sacramenta gratiam non coferre: Guido Carmelitanus, Gregorius lib. 12 cap. 10 et lib. 4 Dialog. cap. 58.[15]
Idem multi sectarii.
5° Beatos ante diem iudicii non videre Deum. Gregorius lib. 12 Moral. cap. 14, Guido.[16]
6° Omnes antiquos ante Christi passionem esse damnatos. Gregorius 4 Moral. cap. 3.[17]
7° Quaedam esse peccata, quae per sacerdotem remi i non possunt. Guido.
8° Cultu Iudaico boves et oves sacrificandos et in Paschate non Eucharistiam, sed agnum astum comedendum.
9° Crucem non prius venerandam, quam baptizata sit et in eius medio ponendus unus clavus infixus, qui significet unam ex Trinitate essentiam crucifixam et sacrificii sanguine expiatam. Euthymius parte 2.
Multo amplius nostri sectarii.[18]
10° Nullum esse purgatorium: Gregorius lib. 4 Dialog. cap. 39.[19]
Idem omnes sectarii.
11° Peccatum a daemone esse, non a libero arbitrio. Gregorius 4 Moral. cap. 20.[20]
12° Adam et Evam, si non peccassent, non fuisse umquam coniungendos carnaliter.
Guido ibidem.
13° Omnes in virili sexu resurrecturos. Guido.
_______________

  1. Johannes Damascenus De haeresibus, 93, p. 57.
  2. Johannes Damascenus De haeresibus, 85, p. 56.
  3. Gregorius Magnus.
  4. Nicephorus Historia Ecclesiastica, XVIII, 50, col. 433; Liberatus Breviarius, .
  5. Gregorius Magnus Moralia.
  6. Gregorius Turonensis Historia.
  7. Nicephorus Historia Ecclesiastica, .
  8. Bernardus Luxemburgensis.
  9. Buchingerus.
  10. Nicephorus; Suidas.
  11. Nicephorus .
  12. Gregorius; Euthymius.
  13. Nicephorus .
  14. Guido; Gregorius.
  15. Guido; Gregorius.
  16. Gregorius.
  17. Gregorius.
  18. Multo ... sectarii] add. in mg.
  19. Gregorius.
  20. Gregorius.