Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/33

From GATE
Revision as of 16:56, 9 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread


f. 329r

Anno Domini



hennam mi untur: ord. 4 tract. 2 et alibi.
36° Anima Abel migravit in Seth et huius in Moysen: < ibid. >.
37° Animae indoctorum hominum non recipiunt in resurrectione corpora 35 sua: ord. 3 tract. 2 charta 3.
38° Rabbini duo singula quaque hebdomada pridie Sabbathi duos vitulos creabant, quos deinde totos comedebant: ord 4 tract. 4 dist. 2.
39° Quicumque ter in Sabbatho comederit, vitam aeternam consequetur in alio saeculo: ord. 2 tract. 1 dist. 6.
40° Nihil comedi debet nmero pari: Deus enim impari numero delectatur ord. 4 tract. 2 dist. 7.
41° Si quis oraverit facie ad meridiem conversa, sapientiam consequeteur, ad septentrionem vero divitias: ord. 4 tract. 3 dist. 2.
42° Si quis sub ventre cameli vel inter duos camelos vel inter duas mulieres transierit, numquam aliquid ex Thalmud addiscet: ord. 4 tract. 10 dist. 2.
43° Si quis negaverit Thalmud, Deum ipsum negabit: praef. in Thalm. De Christo
44° Quomodo sit natus, ex quibus parentibus: ord. 1 tract. 9 versu 49.
45° Quae fuerit Christi propensio et ars: ord. 4 tract 4 dist. 5.
46° Quem Deum Christus coluerit: ord. 4 tract. 4 dist. 2.
47° Cur et quomodo Christus perierit: ord. 4 tract. 4 dist. 6.
48° Ubi nunc Christi anima detineatur: ord. 3 tract. 6.
49° Blasphemias in Christum horrendas author noluit adscribere, unde haec sumpsimus, qui est Sixtus Senensis lib. 2 pag. 199.


128 Pacificantes

481


haeretici sunt, qui authore Leone imperatore et successore eius Anastasio imaginarium quemdam pactum inter catholicos et Eutychianos faciebant, ita ut neque catholici Eutychianorum errorem recipere cogerentur, nec e contra concilii Chalcedonensis definitionem Eutychiani: Evagrius lib. 3 Historiae cap. 14.[1]
Idem nostro tempore Georgius Cassander in libro de officio boni viri, et tale quidpiam fuit nostri temporis »Interim«.[2]


129 Petrus Cnaphaeus

482


episcopus Antiochenus, unde est haeresis Theopachitarum Felicis papae tempore praeter haeresim Eutychianorum quam sequebatur, duos alios errores invenit, teste Nicephoro lib. 15 cap. 28:[3]
1° Ut Trisagio »Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis« adderetur: »qui cruxifixus est pro nobis«: Felix papa in epist. ad Petrum Cnaphaeum, Damascenus lib. 3 de fide cap. 10.
2° Ordines sacros sufficere pro baptismo. Ipse enim cum Christianum nondum baptizatum creasset in episcopum, dicebat consecrationem ei sufficere pro baptismo: Nicephorus libr. 16 cap. 29.[4]


centuria sexta



130 Severus Antiochenus

513


episcopus fuit auctor haeresis Acephalorum: Evagrius liber 3 historiae cap. 33 et 34, Nicephorus lib. 16 cap. 27, Onuphrius in Chronico.[5]
Vixit temporibus imperatoris Anastasii et Hormisdae pontificis. Nihil differebant a ceteris Eutychianis, nisi quod post mortem Severi sub episcopis non vivebant nec sacramenta more solito percipiebant, sed tamquam homines sine capite quisque prout volebat regebat seipsum: Evagrius liber 3 historiae cap. 33.[6]
Inde a multis dicuntur monophysitae, quod unam naturam in Christo cum Eutychio defenderent: Nicephorus lib. 18 cap. 45, Ioannes Maxentius lib. contra Acephalos, Gregorius lib. 2 epist. 36, ubi etiam dicit Acaphalos fuisse a Vigilio papa damnatos, et lib. 10 epist. 55.[7]


131 Iulianus Halicarnaseus

auctor haeresis Aphtartodocetarum, qui asserebant Christi corpus ab ipsa conceptione nulli obnoxium fuisse interitioni. Hanc haeresim habuit illamque voluit < definire Iustinianus imperator >, sed non potuit: Damascenus lib. de haer., Evagrius liber 4 historiae cap. 38 et 39.[8]
_______________

  1. Evagrius Scholasticus Historia Ecclesiastica, III, 14, col. 2620-2625.
  2. Cassander.
  3. Nicephorus Historia Ecclesiastica, XV, 28, col. 81-84.
  4. Nicephorus Historia Ecclesiastica, XV, 28. col. 81-84.
  5. Evagrius Scholasticus Historia Ecclesiastica, III, 33-34, col. 2668-2673; Nicephorus Historia Ecclesiastica, XVI, 29, col. 174; Onuphrius Panvinius Chronicon, p. 49.
  6. Evagrius Scholasticus Historia Ecclesiastica, III, 33, col. 2669-2672.
  7. Nicephorus Historia Ecclesiastica, XVIII, 46, col. 422; Ioannes Maxentius; Gregorius i papa Epistolae, II, 43, p. I 346; XII, 16, p. IV 204.
  8. Johannes Damascenus De haeresibus, 84, p. 56; Evagrius Scholasticus Historia Ecclesiastica, IV, 38-39, col. 2772-2784.