Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/32"

From GATE
(→‎top: page created)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 78: Line 78:
 
{{Smallcaps|Theodoretus}}  
 
{{Smallcaps|Theodoretus}}  
 
<i>Fabularum</i>, IV, 11, col. 432.
 
<i>Fabularum</i>, IV, 11, col. 432.
</ref>
+
</ref><noinclude><references/></noinclude>
 +
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
 

Revision as of 14:42, 10 March 2020

This page has been proofread


3° Non esse monachis manuum labore operandum. Epiphanius haer. 80, Augustinus haer. 57.[1]
4° Docuit homines suae sectae non modo multas revelationes habere, sed etiam Deum ipsum oculis corporis cernere.
5° Se daemonem per sputum et mucum de animo et corpore suo eiicere.
6° Adventum quoque Spiritus Sancti se sensibiliter (-sibilem) percipere.
1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10 et 11: Damascenus lib. de 100 haeresibus.[2]
7° Sine ullo negotio negant verbis sectam suam et eos qui talia sentiunt anathematizant et tamen in eodem errore semper manent.
Idem aliqui de nostris haereticis Clancularii dicti.
8° Adamum ante peccatum sine ullo sensu voluptatis cum Eva concubuuisse.
9° Non esse habendam curam pauperum et mendicorum.
10° Altaria et templa esse contemnenda.
Idem fere Luther.

11° Tamdiu | orandum, donec peccatum (-tam?) sensibiliter

325r


in formam ignis aut fumi aut draconis eiici videatur.
12° In sacramento ordinis Spiritum Sanctum non suscipi.
12. 13. 14. 15. 16. 17 et 18: Damascenus ibidem.[3]
13° Asserunt ita se esse perfectos, ut sint peccato superiores et tuto possint omnibus voluptatibus frui sine ullo metu peccandi.
Idem Begardi.
14° Coniugium dirimunt.
15° Servos, qui dominos suos fugerunt, suscipiunt libenter.
16° Parentibus suadent ut filiorum curam non habeant.
17° Eiurare non nefas dicunt.
18° Peccata dimittunt nulla habita ratione poenitentae et canonun Ecclesiae.


90 Martyriani

385


proles sunt Messalianorum, qui inde dicuntur, quod suos sectatores a magistratu occisos ut martyres colunt: Epiphanius haer. 80.
Idem Calvin., Anabaptistae, Hussitae et omnes haeretici.


91 Niani
alia Messalianorum proles Sathanam colunt, qui potentissimus sit et multa mala hominibus facere possit: Epiphanius, ibid.


92 Enthusiastae
alia proles Messalianorum, qui dicuntur sici, quasi de Spiritu afflati. Hi semper saltant, putantque se super diabolum saltare, saepe etiam manus in formam sagi antium tendunt, credentes se diabolum sagi are: Theodoretus

lib. 4 fabul.[4]

  1. xxx; Augustinus De haeresibus, LVII, p. 326.
  2. Johannes Damascenus De haeresibus, 80, p. 42-44.
  3. Johannes Damascenus De haeresibus, 80, p. 44-45.
  4. Theodoretus Fabularum, IV, 11, col. 432.