Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/31

From GATE
Revision as of 13:17, 27 February 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Robertus Bellarminus - Index haereticorum 31 nullam animam Christum habuisse. Damnavit haeresin Apollinaris et sociorum eius Sanctus Damascenus, Epiphanius ibidem: Theodoret...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Robertus Bellarminus - Index haereticorum

31

nullam animam Christum habuisse. Damnavit haeresin Apollinaris et sociorum eius Sanctus Damascenus, Epiphanius ibidem: Theodoretus lib. 5 Histor. cap. 10. 5 86 Vadius seu Audius, Antropomorphitarum auctor, temporibus Valentiniani imperatoris senioris errores suos docuit: Theodoretus lib. 4 Histor. cap. 9: 1 Deum habere formam humanam corpoream eo quod scriptum sit: fecit 10 Deus hominem ad imaginem suam: Epiphanius haer. haeres. 70, Augustinus haer. 50, Theodoretus lib. 4 fabul. 2 Tenebras aquam et ignem esse ingenita: Theodoretus ibid. 3 Pascha cum Iudaeis celebrandum, Epiphanius. 4 Communionem Ecclesiae esse fugiendam eo quod sint in ea aliqui foene15 ratores et cum mulieribus habitantes: Epiphanius. 5 Peccata remi ebant quasi ex potestate, audita confessione sed non imposita poenitentia, ut ecclesiae leges iubent: Theodoretus.

87 Helvidius,

384

20 unde sunt haeretici Antidicomarianitae, circa eadem tempora extitit, docuit-

que teste Epiphanio haer. 77 circa finem:

1 Mariam postquam Christum peperit [virgo? cum? matrimonio?] Ioseph

coniunctam alios filios peperisse: Epiphanius haer. 77 et 78, Hieronymus lib.

contra Helvid., Augustinus haer. 84.

25 2 Virgines non esse maioris gloriae quam maritatas: Hieronymus ibidem.

88 Collyridiani

384

eodem tempore ad alterum extremum declinantes, beatae Mariae tamquam

Deae collyridem suum panem sacrificabant, idque per mulieres sacerdotes:

30 Epiphanius haeres. 79.

89 Massaliani sive Euchitae sive Pselliani sive Euphemitae temporibus Constantii inceperunt, Epiphanio auctore haer. 80, tamen temporibus Valentiniani et Gratiani videtur haeresis ipsorum in lucem prodiis35 se. Docuerunt haec: Epiphanio haer. 80, Theodoretus lib. 4 cap. 10 histor. (refert necnon) Damascenus de 100 haeresibus: 1 Baptismum nihil prodesse, nam peccatum nn radicitus tollit, sed tantum radit, idque oratione acquirendum est, Theodoretus lib. 4 haeret. fabul. et lib. 4 cap. 10 Histor. Idem fere Luther. 40 2 Sacram Eucharistiae communionem nec prodesse nec obesse. 1. 2. 3. 4. 5. 6 et 7: Theodoretus lib. 4 histor. cap. 10 et lib. 4 fabul.