Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/29

From GATE
Revision as of 15:50, 21 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 327r

Anno Domini



17° Hominem per quodlibet peccatum, quamvis parvum gratiam ami ere. Hieronymus lib. 2 contra Pelag., Augustinus de spir. et litt. cap. 28 et 36. Idem Luther.
18° Securos se faciebant de iustitia et sanctitate. Hieronymus lib. 3 contra Pelag., Augustinus lib. de corrept. et gratia cap. 6. Idem Luther.
19° Frustra orari pro infidelibus ut convertantur, vel pro fidelibus ut perseverent, cum id in eorum potestate sit positum. Augustinus haer. 88, et epistola 106.[1]


122 Praedestinatorum

415


haeresis eodem anno exorta est, si Chronicis Sigeberti credimus. Docebat nihil prodesse pie vivere et bene agere, si quis ad vitam aeternam sit praedestinatus. Augustinus lib. de corrept. et gratia, lib. de arbitrio lib., lib. de fide et oper., Prosper ad obiectiones Gall. respons. 6 contrarium docent. Tale quiddam etiam nostri haeretici docent.


123 Reliquiae pelagian.

423


dicuntur quidam, quod circa eadem tempora in Gallia docere coeperunt, ex quibus semi-pelagiani iudicati sunt. Prosper Hilarius in epist. ad Augustinum, item Prosper in libro contra Collectorem in fine.
1° Adiuvari gratia Dei eum qui coepit velle, non autem donari ipsum velle. Prosper in epist. ad Augustinum, Augustinus lib. de praed. sanctorum cap. 7, Arausicanum can. 4.
2° Praedestinationem ex praevisione bonorum vel malorum operum pendere. Prosper ibid., Augustinus de praedest. sanctor. cap. 17, 18 et 19.
3° Praedestinationem, si ex praevisione bonorum operum non pendeat esse * lapsis curam resurgenti, fatalem * quamdam necessitatem et bonis vero timorem cadendi adimere. Prosper ibidem, Augustinus de praedest. sanctor. cap. 14 et 15.
4° Ex bono usu liberi arbitrii sine aliqua praeveniente gratia ad gratiam iustificatione pervenire hominem posse. Prosper ibidem, Arausicanum can. 5 et 8.
5° Parvulos, qui sine baptismo moriuntur iudicari a Deo secundum opera, quae facturos eos fuisse praevideebat Deus, si ad maturam aetatem pervenissent. Prosper ibidem, Arausicanum, Augustinus lib. de praedest. cap. 12.
6° Non esse certum praedestinatorum numerum. Prosper ibidem, Augustinus lib. de corrept. et gratia cap. 13.
7° Initium salutis esse ex libero arbitrio, non ex praeveniente Dei gratia. Prosper ibidem: Augustinus lib. de praedest. cap. 2, Arausicanum ibidem can. 6.
8° Perseverantiae donum acquiri et perdi posse, atque adeo non esse verum ac gratuitum donum. Hilarius epist. ad Augustinum, Augustinus de dono persev. cap. 17.
9° Librum Sapientiae non esse canonicum, ubi scriptum est: "raptum esse quemdam, ne malitia immutaret intellectum eius". Hilarius ibid., Augustinus de praedest. cap. 14.
10° Multa in homine esse bona desideria bonasque voluntates, quas Deus non inspiravit, sed ipsa natura protulit. Prosper contra Collat., Augustinus de praedest. cap. 2 et 9, Arausic. can. 7 et 20.
11° Adamum per peccatum non amisisse scientiam boni. Prosper contra Collatorem.
12° Patientiae Iob Deum testem fuisse, non largitorem. Prosper ibidem, Arausicanum can. 12 et 13.
13° Fidem, quam Christus in centurione miratus est, non Dei donum, sed liberi arbitrii opus fuisse. Arausicanum can. 25.
14° Gratiam Dei omnibus hominibus indifferenter proponi, quod vero unus accipiat, alter non, ex libero arbitrio provenire.
Contra has reliquias Prosper et Hilarius in epist. ad Augustinum, Augustinus de bono persever. cap. 14 et lib. de praedestinat. cap. 6. Contra easdem sunt tria argumenta maximi ponderis: primum, quod Coelestinus papa primus scripsit in epistola ad episcopos Galliae huiusmodo homines coerceri debere, quod contra D. Augustini sententiam in hac materia loquerentur. Vide Prosperum in libro contra Collatorem. Secundum, quod Leo I auctor fuit Concilii Arausicani, et in eo loco

  1. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 4, p. 341.