Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/27"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 147: Line 147:

Historia Ecclesiastica, V, 21, col. 621-624;

Historia Ecclesiastica, V, 21, col. 621-624;

VII, 5, col. 745-748;

VII, 5, col. 745-748;

Concilium Laodicense (ca. 370),

{{Smallcaps|Mansi}} II, col. 566;

Ambrosius,

{{Smallcaps|Ambrosius}},
xxx,

xxx,;
Concilium Laodicense (ca. 370), {{Smallcaps|Mansi}} II, col. 566.

Augustinus, xxx.

{{Smallcaps|Augustinus}},

Epistulae.

</ref>

</ref>

Revision as of 11:50, 12 April 2020

This page has been proofread

f. 326r

Anno Domini

111 Alii

dicunt descendente Christo ad inferos, omnes incredulos credidisse et salvos exiisse: Augustinus haer. 79, Philaster.[1]

112 Alii

dicunt filium Dei semper quidem fuisse, sed tamen non semper dici potuisse nec fuisse filium: Augustinus haer. 80, Philaster.[2]

113 Hypsistarii

haeretici sunt apud Gregorium Nazianzenum < in oratione funebri in obitu patris >, qui partim ex gentilium ritibus, partim ex Iudaismo haeresin suam elantes docebant:[3]
1° Ignis et lucernarum cultum.
2° Sabbathum colendum.
3° Abstinentiam a certis cibis.
4° solum omnipotentem adorandum sine personarum distinctione more Iudaico.

114 Iovinianus

tempore divi Hieronymi exstitit et Divo Augustino adhuc vivente, docuit vero, ut ait Hieronymus lib. 1 in Iovinianum et Augustinus haer. 82:[4]
1° Omnia peccata esse paria.
Idem fere omnes Lutherani, qui omne peccatum volunt esse mortale sua natura.
2° Non posse peccare hominem post baptismum: Augustinus haer. 82.[5]
3° Ciborum delectum id est ieiunia non prodesse.
Idem omnes novi haeretici.
4° Beatam Virginem in partu non permansisse virginem.
Idem Butzerus et Molinaeus in tertia parte unionis Evangel.
5° Coniugium virginitati dignitate et merito coaequari.
Idem Butzerus et Molinaeus.
6° Praemia beatorum canisa aequalia: Hieronymus lib. 2 in Iovin.[6]
Idem Lutherus et Calvinus.
Cyprianus, Athanasius, Basilius, Chrysostomus, Ambrosius, Nazianzenus laudes virginitatis scripserunt.[7]

115 Sabbatius

quidam ex Iudaeo Novatianus, cum episcopatus desiderio arderet, se a coetu Novatiani separavit, asserens Pascha cum Iudaeis celebrandum. Tunc vero Novatiani concilio coacto statuerunt nihil referre quando pascha celebretur: Socrates lib. 5 cap. 20 et lib. 7 cap. 57 Histor., Concilum Laodic. cap. 37, Ambrosius epist. 83, Augustinus epist. 119.[8]
Idem haeretici nostri temporis docent ritum celebrandi Pascha adiaphoron esse.

centuria quinta

116 Abeliani

400

tempore D. Augustini in regione Hipponensi fuerunt, qui sine coniugibus esse non poterant et tamen iis permisceri non poterant. Itaque vivebant in perpetua continentia ut et uxor, et ut successores haberent, filiam et filium cum pacto eodem modo vivendi sibi adoptabant: Augustinus haer. 87.[9] Item lib. 15 contra Faustum cap. 7.[10]

117 Hilarius

quidam laicus eiusdem D. Augustini tempore dicebat non debere hymnos et psalmos in ecclesia cantari tempore oblationis: Augustinus lib. 2 Retract. cap. 11 et lib. 10 ssess. cap. 33 et epist. 119, Ambrosius lib. 5 epistol. in oratione de non tradendis basilicis, Socrates lib. 6 cap. 8 Histor.[11]
Idem haeretici nostri temporis.

118 Bonosus

episcopus iisdem temporibus docuit, Christum filium Dei esse non naturalem, sed adoptivum: Innocentius papa in epis. ad Maced. episc., quae est 21, Gregorius lib. 11 epist. 61, Isidorus lib. 8 Ethymol. cap. 5, Hilarius lib. 6 Trinit.[12]

119 Vigilantius

410

D. Hieronymi tempore multos errores invexit:
1° Ecclesiasticos uxoratos esse debere, quo circa episcopi diaconos non ordinabant nisi uxorem haberent: Hieronymus in Vigilantium, Ambrosius lib. 1 Offic. cap. 50, Augustinus lib. 2 de adult. coniug. cap. 20, Leo epist. ad Anastas. Thessal ∅ cap. 4.[13]
Nostri haeretici non solum ante ordines, sed etiam post volunt duci uxores, quod in Ecclesia numquam fuit auditum.
2° Reliquias sanctorum non esse venerandas:

1. Augustinus De haeresibus, LXXIX, p. 336; Filastrius Hereseon, CXXV, p. 90-91.
2. Augustinus De haeresibus, LXXX, p. 336; Filastrius Hereseon, CXXVII, p. 92-93.
3. Gregorius Nazianzenus Orationes, XVIII, 5, p. 434.
4. Hieronymus, Contra Jovinianum, I, 1, col. 221; Augustinus De haeresibus, LXXXII, p. 337.
5. Augustinus De haeresibus, LXXXII, p. 337.
6. Hieronymus, Contra Jovinianum, II, 18, col. 326-327.
7. Cyprianus De habitu virginum; (Ps.)-Athanasius De virginitate; Basilius Epistolae, XLVI, p. I 115-125; Iohannes Chrysostomus De virginitate; Ambrosius De institutione virginis; De virginibus; De virginitate; Gregorius Nazianzenus De virginitate.
8. Socrates Historia Ecclesiastica, V, 21, col. 621-624; VII, 5, col. 745-748; Concilium Laodicense (ca. 370), Mansi II, col. 566; Ambrosius, xxx,; Augustinus, Epistulae.
9. Augustinus De haeresibus, LXXXVII, p. 339-340.
10. Augustinus Contra Faustum,
11. Augustinus Retractationes, II, 11, p. 98; Confessiones, X, 33, 50, p. 263-264; Epistolae; Ambrosius; Socrates Historia Ecclesiastica, VI, 8, col. 688-692.
12. Innocentius; Gregorius; Isidorus Hispalensis Etymologiarum, VIII, V, 52; Hilarius, De Trinitate, xxx
13. Hieronymus Adverus Vigilantium, 2, p. 7; Ambrosius De officiis, Augustinus De adult. con., Leo Epistola,