Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/26

From GATE
Revision as of 10:25, 25 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
This page has been proofread


69 Arius

324


presbyter Alexandrinus, Sylvestri papae tempore et Constantini imperatoris, invidiae stimulo incitatus, quod Alexandrum compresbyterum suum ad episcopatum evectum videret, occasionem accepit de Ecclesia recedendi, tandem vitam in latrina turpissima finivit: Athanasius in orat. contra Arianos, Epiphanius haer. 69, Ruffinus lib. 10 Histor. 1. 2. 3. 4. 5. 6: Epiphanius

323r haer. 69. | Theodoretus lib. 4 Haeret. fabul.

Docuit autem: 1 Filium Dei esse creaturam. 2 Non esse coaeternum Patri. 3 Esse minorem Patre. 4 Deum esse, sed verum non, sed falsum: Athanasius epist. ad Afros, et historia tripart. lib. 20 cap. 7, Theodoretus lib. 1 Histor. cap. 4. 5 Non esse eiusdem essentiae cum Patre. 6 Christum hominem non habere animam. 7 Catholicos rebaptizandos: Augustinus haer. 49. Idem Anabaptistae. 8. 9. 10. 11. 12. 13 sequuntur Calvinistae. 8 Monachos persequebantur et passim occidebant: Ruffinus lib. 11 histor. 20 cap. 7. 9 In multas sectas divisi sunt: Epiphanius haeres. 73 et Rufinus lib. 10 Histor. cap. 25, Theodoretus lib. 4 haeret. fabul. 10 Altaria evertebant, sacra vasa polluebant, virgines et matronas stuprabant, omne genus impudicitiae et obscoenitatis exercebant: Athanasius Pro fuga sua et in vita D. Antonii, Theodoretus lib. 4 hist. cap. 19 et 12. 11 Sacramentum corporis et sanguinis Domini in terram proiiciebant et conculcabant. 12 Pecuniarum et praediorum avidissimi erant. 13 Innumeros catholicos summa crudelitate affecerunt. 12 et 13: Victor Africanus lib. 1 de persecut. Wandal. et Visig. Lirinensis in libro suo. 14 Sacras Scriptura corrumpebant. Haeresim Arianam damnaverunt Concilium Nicaenum, primum ex generalibus, item omnia pene concilia sequentia et omnes Patres: Ambrosius lib. 3 de Spir. Sancto cap. 10 15 Epistolam ad Hebr. respuebant et Pauli esse negabant, (Theodoretus praef. in ep. ad Hebr. 16 Nullo modo praeter Scripturas admi unt traditiones,) Epiphanius haeres. 69, Augustinus lib. 5 contra Maximin. cap. 1, Socrates lib. 5 cap. 14.

70 Asterius,

326


quidam eodem fere tempore docere coepit, Christum ita esse Dei virtutem,