Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/26

From GATE
Revision as of 18:17, 24 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " 324 69 Arius presbyter Alexandrinus, Sylvestri papae tempore et Constantini imperatoris, invidiae stimulo incitatus, quod Alexandrum compresbyterum suum 5 ad episcopatum e...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



324 69 Arius

presbyter Alexandrinus, Sylvestri papae tempore et Constantini imperatoris, invidiae stimulo incitatus, quod Alexandrum compresbyterum suum 5

ad episcopatum evectum videret, occasionem accepit de Ecclesia recedendi,

tandem vitam in latrina turpissima finivit: Athanasius in orat. contra Aria-

nos, Epiphanius haer. 69, Ruffinus lib. 10 Histor. 1. 2. 3. 4. 5. 6: Epiphanius

323r haer. 69. | Theodoretus lib. 4 Haeret. fabul.

Docuit autem:

10

1 Filium Dei esse creaturam.

2 Non esse coaeternum Patri.

3 Esse minorem Patre.

4 Deum esse, sed verum non, sed falsum: Athanasius epist. ad Afros, et hi-

storia tripart. lib. 20 cap. 7, Theodoretus lib. 1 Histor. cap. 4.

15

5 Non esse eiusdem essentiae cum Patre.

6 Christum hominem non habere animam.

7 Catholicos rebaptizandos: Augustinus haer. 49. Idem Anabaptistae. 8. 9.

10. 11. 12. 13 sequuntur Calvinistae.

8 Monachos persequebantur et passim occidebant: Ruffinus lib. 11 histor. 20

cap. 7.

9 In multas sectas divisi sunt: Epiphanius haeres. 73 et Rufinus lib. 10 Histor.

cap. 25, Theodoretus lib. 4 haeret. fabul.

10 Altaria evertebant, sacra vasa polluebant, virgines et matronas stupra-

bant, omne genus impudicitiae et obscoenitatis exercebant: Athanasius Pro 25

fuga sua et in vita D. Antonii, Theodoretus lib. 4 hist. cap. 19 et 12.

11 Sacramentum corporis et sanguinis Domini in terram proiiciebant et

conculcabant.

12 Pecuniarum et praediorum avidissimi erant.

13 Innumeros catholicos summa crudelitate affecerunt. 12 et 13: Victor Afri- 30

canus lib. 1 de persecut. Wandal. et Visig. Lirinensis in libro suo.

14 Sacras Scriptura corrumpebant. Haeresim Arianam damnaverunt Con-

cilium Nicaenum, primum ex generalibus, item omnia pene concilia se-

quentia et omnes Patres: Ambrosius lib. 3 de Spir. Sancto cap. 10

15 Epistolam ad Hebr. respuebant et Pauli esse negabant, (Theodoretus 35

praef. in ep. ad Hebr.

16 Nullo modo praeter Scripturas admi unt traditiones,) Epiphanius hae-

res. 69, Augustinus lib. 5 contra Maximin. cap. 1, Socrates lib. 5 cap. 14.

326 70 Asterius

40

quidam eodem fere tempore docere coepit, Christum ita esse Dei virtutem,