Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/25

From GATE
Revision as of 07:39, 29 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 325r

Anno Domini



orandum, donec peccatum (-tam?) sensibiliter in formam ignis aut fumi aut draconis eiici videatur.
12° In sacramento ordinis Spiritum Sanctum non suscipi.
12. 13. 14. 15. 16. 17 et 18: Damascenus, ibidem.[1]
13° Asserunt ita se esse perfectos, ut sint peccato superiores et tuto possint omnibus voluptatibus frui sine ullo metu peccandi.
Idem Begardi.
14° Coniugium dirimunt.
15° Servos, qui dominos suos fugerunt, suscipiunt libenter.
16° Parentibus suadent ut filiorum curam non habeant.
17° Eiurare non nefas dicunt.
18° Peccata dimittunt nulla habita ratione poenitentae et canonun Ecclesiae.


90 Martyriani

385


proles sunt Messalianorum, qui inde dicuntur, quod suos sectatores a magistratu occisos ut martyres colunt: Epiphanius haer. 80.[2]
Idem Calvinus, Anabaptistae, Hussitae et omnes haeretici.


91 Niani

alia Messalianorum proles Sathanam colunt, qui potentissimus sit et multa mala hominibus facere possit: Epiphanius, ibid.[3]


92 Enthusiastae

alia proles Messalianorum, qui dicuntur sici, quasi de Spiritu afflati. Hi semper saltant, putantque se super diabolum saltare, saepe etiam manus in formam sagi antium tendunt, credentes se diabolum sagi are: Theodoretus lib. 4 fabul.[4]


93 Agape

mulier in Hispania tempore Damasi papae haeresin Agapeiarum instituit: Sulpicius lib. 2 histor. sacrae.[5]
Docet ut viri et mulieres simul habitent, quasi spiritualis consortii causa, nec tamen matrimonio iungantur, quo praetextu multi turpissime cum suis spiritualibus sororibus uniebantur. Hieronymus epist. ad Eustochium de servanda virginit. et contra Pelag. ad Ctesiph.[6]
Idem Anabaptistae.


94 Pricillianus

Agapes discipulus et successor multos errores docuit, et tandem ab imperatore Maximo, qui imperium in Galliis usurpaverat, temporibus Gratiani et Theodosii capite punitus fuit anno 388. Iterum temporibus Leonis haeresis 15 invaluit: Sulpicius lib. 2 Histor. sacrae.[7]
Ipsi hos errores habent:
1° Animas esse eiusdem substantiae cum Deo.
2° A malo principe factum esse mundum.
3° Ab eodem animas in corpore seminari.
4° Stellis fatalibus homines ligatos et ipsum corpus nostrum < secundum > 12 coeli < signa esse compositum >.
5° A carnibus tanquam immundis abstinendum.
6° Matrimonium illicitum.
7° Unam atque eandem personam patrem et filium et Spiritum sanctum.
8° A patre quasdam virtutes procedere, quas ipse tamen sua essentia praecedat.
8. 9. 10. 11: Theodoretus, ibid. et Bracarense concilium.[8]
9° Ieiunandum in die Natalis Domini et die dominico, nec honorandos esse dies eiusmodi, quia Christus non fuit verus purus homo.
10° Diabolum non esse a Deo, neque unquam fuisse beatum.
11° Humana corpora diaboli esse figmenta et ideo non resurgere.
12° Filios promissionis omnes esse de Spiritu Sancto conceptos.
12. 13 et 14: Leo epist. 91 ad Turribium, concilium Bracar.[9]
13° Animas hominum olim in coelo peccasse et ideo nunc in corporum carceres detrudi.
14° Multos apocryphos libros pro canonicos habent nec non pari honore venerantur librum Dictinii cuiusdam, licet ipse Dictinus postea errores suos revocavit.
15° Posse sine peccato negari fidem, nam in suis dogmatibus habent: Iura, periura, secretum prodere noli: Augustinus haer. 70.[10]
< Idem > Clancularii.
Prosper in Chronico.[11]

  1. Johannes Damascenus De haeresibus, 80, p. 44-45.
  2. Epiphanius Panarion, LXXX, 2, 4, p. III 486.
  3. Epiphanius Panarion, LXXX, 3, 1, p. III 486.
  4. Theodoretus Fabularum, IV, 11, col. 432.
  5. Sulpicius Severus Chronica, II, 46, p. 99.
  6. Hieronymus Epistulae, XXII, 14, p. I 161-162; CXXXIII, 4, p. III 248.
  7. Sulpicius Severus Chronica, II, 49, p. 102.
  8. No habla Theodoretus de Prisciliano y su herejía, Concilium Bracarense.
  9. Leo; Concilium Bracariense.
  10. Augustinus De haeresibus, LXX 1, p. 333.
  11. Prosper.
This page contains the following annotations: