Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/24"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 103: Line 103:
 
[[Name::Epiphanius]].<ref>
 
[[Name::Epiphanius]].<ref>
 
{{Smallcaps|Epiphanius}}  
 
{{Smallcaps|Epiphanius}}  
<i>Panarion</i>, <span style="color:Red">xxx</span>.
+
<i>Panarion</i>, LXX, 10, 4, p. III 243.
 
</ref>
 
</ref>
 
<br>
 
<br>
4° Communionem Ecclesiae esse fugiendam eo quod sint in ea aliqui foene15 ratores et cum mulieribus habitantes:  
+
4° Communionem Ecclesiae esse fugiendam eo quod sint in ea aliqui foeneratores et cum mulieribus habitantes:  
 
[[Name::Epiphanius]].<ref>
 
[[Name::Epiphanius]].<ref>
 
{{Smallcaps|Epiphanius}}  
 
{{Smallcaps|Epiphanius}}  

Revision as of 06:54, 19 March 2020

This page has been proofread


f. 324v

Anno Domini



83 Polemius,

380


Appolinaris discipulus, addidit ad haeresin magnam factam esse consubstantiam et commixtionem in Christo divinitatis et carnis: Theodoretus lib. 4 haeret. fabul., Epiphanius haer. 77.[1]


84 Apollinaristi alii,

nam in multas sectas haeresis divisa fuit. Alii dicebant Christum e coelo corpus detulisse: Theodoretus et Epiphanius ubi supra.[2]


85 Alii [Apollinaristi],

380


nullam animam Christum habuisse.
Damnavit haeresin Apollinaris et sociorum eius Sanctus Damascenus, Epiphanius, ibidem, Theodoretus lib. 5 Histor. cap. 10.[3]


86 Vadius seu Audius, Antropomorphitarum

auctor, temporibus Valentiniani imperatoris senioris errores suos docuit: Theodoretus lib. 4 Histor. cap. 9:[4]
1° Deum habere formam humanam corpoream eo quod scriptum sit: »Fecit Deus hominem ad imaginem suam«.[5] Epiphanius haer. haeres. 70, Augustinus haer. 50, Theodoretus lib. 4 fabul.[6]
2° Tenebras aquam et ignem esse ingenita: Theodoretus, ibid.[7]
3° Pascha cum Iudaeis celebrandum, Epiphanius.[8]
4° Communionem Ecclesiae esse fugiendam eo quod sint in ea aliqui foeneratores et cum mulieribus habitantes: Epiphanius.[9]
5° Peccata remittebant quasi ex potestate, audita confessione sed non imposita poenitentia, ut ecclesiae leges iubent: Theodoretus.[10]


87 Helvidius,

384


unde sunt haeretici Antidicomarianitae, circa eadem tempora extitit, docuitque teste Epiphanio haer. 77 circa finem:[11]
1° Mariam postquam Christum peperit [virgo? cum? matrimonio?] Ioseph coniunctam alios filios peperisse: Epiphanius haer. 77 et 78, Hieronymus lib. contra Helvid., Augustinus haer. 84.[12]
2° Virgines non esse maioris gloriae quam maritatas: Hieronymus, ibidem.


88 Collyridiani

384


eodem tempore ad alterum extremum declinantes, beatae Mariae tamquam Deae collyridem suum panem sacrificabant, idque per mulieres sacerdotes: Epiphanius haeres. 79.[13]


89 Massaliani sive Euchitae sive Pselliani sive Euphemitae

temporibus Constantii inceperunt, Epiphanio auctore haer. 80, tamen temporibus Valentiniani et Gratiani videtur haeresis ipsorum in lucem prodiisse.[14]
Docuerunt haec: Epiphanius haer. 80, Theodoretus lib. 4 cap. 10 histor. (refert necnon) Damascenus de 100 haeresibus:[15]
1° Baptismum nihil prodesse, nam peccatum non radicitus tollit, sed tantum radit, idque oratione acquirendum est, Theodoretus lib. 4 haeret. fabul. et lib. 4 cap. 10 Histor.[16]
Idem fere Luther.
2° Sacram Eucharistiae communionem nec prodesse nec obesse.
1. 2. 3. 4. 5. 6 et 7: Theodoretus lib. 4 histor. cap. 10 et lib. 4 fabul.[17]
3° Non esse monachis manuum labore operandum. Epiphanius haer. 80, Augustinus haer. 57.[18]
4° Docuit homines suae sectae non modo multas revelationes habere, sed etiam Deum ipsum oculis corporis cernere.
5° Se daemonem per sputum et mucum de animo et corpore suo eiicere.
6° Adventum quoque Spiritus Sancti se sensibiliter (-sibilem) percipere.
1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10 et 11: Damascenus lib. de 100 haeresibus.[19]
7° Sine ullo negotio negant verbis sectam suam et eos qui talia sentiunt anathematizant et tamen in eodem errore semper manent.
Idem aliqui de nostris haereticis Clancularii dicti.
8° Adamum ante peccatum sine ullo sensu voluptatis cum Eva concubuuisse.
9° Non esse habendam curam pauperum et mendicorum.
10° Altaria et templa esse contemnenda.
Idem fere Luther.
11° Tamdiu

  1. Theodoretus Fabularum, IV, 9, col. 428; Epiphanius Panarion, 15, 1, p. III 428.
  2. Theodoretus Fabularum, IV, 9, col. 428; Epiphanius Panarion, LXXVII 14, 4-7, p. III 428.
  3. Johannes Damascenus De haeresibus, 77, p. 41; Epiphanius Panarion, LXXVII, 416-451; Theodoretus Historia Ecclesiastica, xxx.
  4. Theodoretus Historia Ecclesiastica, ***.
  5. Gn 1,27.
  6. Epiphanius Panarion, LXX, 2, 4, p. III 234; Augustinus De haeresibus, L, p. 321-322; Theodoretus Fabularum, IV, 10, col. 428.
  7. Theodoretus Fabularum, IV, 10, col. 428.
  8. Epiphanius Panarion, LXX, 10, 4, p. III 243.
  9. Epiphanius Panarion, xxx.
  10. Theodoretus Fabularum, IV, 10, col. 429.
  11. Epiphanius Panarion,
  12. xxx; Epiphanius Panarion, xxx; Hieronymus; Augustinus De haeresibus, LXXXIV, p. 338.
  13. Epiphanius Panarion, xxx.
  14. Epiphanius Panarion, xxx.
  15. Epiphanius Panarion, xxx; Theodoretus, xxx; Johannes Damascenus De haeresibus, 80, p. 41-48.
  16. Theodoretus Fabularum, IV, 11, col. 429; xxx.
  17. Theodoretus xxx; Fabularum, IV, 11, col. 429-432.
  18. Epiphanius Panarion, xxx; Augustinus De haeresibus, LVII, p. 326.
  19. Johannes Damascenus De haeresibus, 80, p. 42-44.