Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/24

From GATE
Revision as of 12:03, 27 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 324v

Anno Domini



83 Polemius,

380


Appolinaris discipulus, addidit ad haeresin magnam factam esse consubstantiam et commixtionem in Christo divinitatis et carnis: Theodoretus lib. 4 haeret. fabul., Epiphanius haer. 77.[1]


84 Apollinaristi alii,

nam in multas sectas haeresis divisa fuit. Alii dicebant Christum e coelo corpus detulisse: Theodoretus et Epiphanius, ubi supra.[2]


85 Alii [Apollinaristi],

380


nullam animam Christum habuisse.
Damnavit haeresin Apollinaris et sociorum eius sanctus Damasus: Epiphanius, ibidem, Theodoretus lib. 5 Histor. cap. 10.[3]


86 Vadius seu Audius,

Antropomorphitarum auctor, temporibus Valentiniani imperatoris senioris errores suos docuit: Theodoretus lib. 4 Histor. cap. 9:[4]
1° Deum habere formam humanam corpoream eo quod scriptum sit: »Fecit Deus hominem ad imaginem suam«.[5] Epiphanius haer. haeres. 70, Augustinus haer. 50, Theodoretus lib. 4 fabul.[6]
2° Tenebras aquam et ignem esse ingenita: Theodoretus, ibid.[7]
3° Pascha cum Iudaeis celebrandum, Epiphanius.[8]
4° Communionem Ecclesiae esse fugiendam eo quod sint in ea aliqui foeneratores et cum mulieribus habitantes: Epiphanius.[9]
5° Peccata remittebant quasi ex potestate, audita confessione sed non imposita poenitentia, ut ecclesiae leges iubent: Theodoretus.[10]


87 Helvidius,

384


unde sunt haeretici Antidicomarianitae, circa eadem tempora extitit, docuitque teste Epiphanio haer. 77 circa finem:[11]
1° Mariam postquam Christum peperit [virgo? cum? matrimonio?] Ioseph coniunctam alios filios peperisse: Epiphanius haer. 77 et 78, Hieronymus lib. contra Helvid., Augustinus haer. 84.[12]
2° Virgines non esse maioris gloriae quam maritatas: Hieronymus, ibidem.[13]


88 Collyridiani

384


eodem tempore ad alterum extremum declinantes, beatae Mariae tamquam Deae collyridem suum panem sacrificabant, idque per mulieres sacerdotes: Epiphanius haeres. 79.[14]


89 Massaliani sive Euchitae sive Pselliani sive Euphemitae

temporibus Constantii inceperunt, Epiphanio auctore haer. 80, tamen temporibus Valentiniani et Gratiani videtur haeresis ipsorum in lucem prodiisse.[15]
Docuerunt haec: Epiphanius haer. 80, Theodoretus lib. 4 cap. 10 histor. (refert necnon) Damascenus de 100 haeresibus:[16]
1° Baptismum nihil prodesse, nam peccatum non radicitus tollit, sed tantum radit, idque oratione acquirendum est, Theodoretus lib. 4 haeret. fabul. et lib. 4 cap. 10 Histor.[17]
Idem fere Luther.
2° Sacram Eucharistiae communionem nec prodesse nec obesse.
1. 2. 3. 4. 5. 6 et 7: Theodoretus lib. 4 histor. cap. 10 et lib. 4 fabul.[18]
3° Non esse monachis manuum labore operandum. Epiphanius haer. 80, Augustinus haer. 57.[19]
4° Docuit homines suae sectae non modo multas revelationes habere, sed etiam Deum ipsum oculis corporis cernere.
5° Se daemonem per sputum et mucum de animo et corpore suo eiicere.
6° Adventum quoque Spiritus Sancti se sensibiliter (-sibilem) percipere.
1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10 et 11: Damascenus lib. de 100 haeresibus.[20]
7° Sine ullo negotio negant verbis sectam suam et eos qui talia sentiunt anathematizant et tamen in eodem errore semper manent.
Idem aliqui de nostris haereticis Clancularii dicti.
8° Adamum ante peccatum sine ullo sensu voluptatis cum Eva concubuuisse.
9° Non esse habendam curam pauperum et mendicorum.
10° Altaria et templa esse contemnenda.
Idem fere Luther.
11° Tamdiu

  1. Theodoretus Fabularum, IV, 9, col. 428; Epiphanius Panarion, 15, 1, p. III 428.
  2. Theodoretus Fabularum, IV, 9, col. 428; Epiphanius Panarion, LXXVII 14, 4-7, p. III 428.
  3. Epiphanius Panarion, LXXVII, 416-451; Theodoretus Historia Ecclesiastica, V, 10, col. 1220-1221.
  4. Theodoretus Historia Ecclesiastica, ***.
  5. Gn 1,27.
  6. Epiphanius Panarion, LXX, 2, 4, p. III 234; Augustinus De haeresibus, L, p. 321-322; Theodoretus Fabularum, IV, 10, col. 428.
  7. Theodoretus Fabularum, IV, 10, col. 428.
  8. Epiphanius Panarion, LXX, 10, 4, p. III 243.
  9. Epiphanius Panarion, LXX, 15, 1, p. III 248.
  10. Theodoretus Fabularum, IV, 10, col. 429.
  11. Epiphanius Panarion, LXXVII, 36, 2, p. III 448.
  12. Epiphanius Panarion, LXXVII, 36, 2, p. III 448; LXXVIII, 1, 3, p. III 452; Hieronymus; Augustinus De haeresibus, LXXXIV, p. 338.
  13. Hieronymus .
  14. Epiphanius Panarion, LXXIX, 1, 5-7, p. III 476.
  15. Epiphanius Panarion, LXXX 1, 3, p. III 485.
  16. Epiphanius Panarion, LXXX, p. 484-496; Theodoretus, xxx; Johannes Damascenus De haeresibus, 80, p. 41-48.
  17. Theodoretus Fabularum, IV, 11, col. 429; xxx.
  18. Theodoretus xxx; Fabularum, IV, 11, col. 429-432.
  19. Epiphanius Panarion, LXXX, 4, 1-2, p . III 488; Augustinus De haeresibus, LVII, p. 326.
  20. Johannes Damascenus De haeresibus, 80, p. 42-44.