Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/23

From GATE
Revision as of 09:16, 18 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 324r

Anno Domini



in Eunomium.[1]
11° Traditiones non recipiebant: Basilius lib. de Spir. sancto cap. 27.[2]
Idem Luther.
12° Martyres non esse colendos: Hieronymus contra Vigilant.[3]


77 Eudoxiani,

Theodoretus lib. 4 haeret. fabul.[4]


78 Psathyriani et Cyrtiani seu Pytheciani et Duliani,

Theodoretus, ibidem.[5]


79 Metangismonitae

sectae sunt obscuriores Arianorum, quae vel ab auctore, ut tres priores, vel a doctrina quam potissimum sequebantur, ut duae posteriores, nomen acceperunt: Augustinus haer. 58.[6]


80 Lucifer

366


episcopus Caralitanus in Sardinia, qui a Liberio papa ad Constantium missus fuerat atque ab eodem Constantio in exilium actus, tandem sub initium imperii [Iuliani apostatae] ab exilio rediit cum Eusebio Vercellensi aliisque sanctis confessoribus, quos Constantius in exilium egerat. Verum cum rediisset propter contentionem quandam cum Eusebio Vercellensi habitam, schisma inchoavit, quod eius sectatores, Luciferiani ab eo appellati, postea auxerunt, Hieronymus De viris illustr. et in Chron., Rufinus lib. 10 cap. 27 et 30.[7] Horum errores hi sunt:
1° Episcopos ab haereticis creatos aut in haeresin prolapsos non esse ab Ecclesia in pristinum gradum honoris recipiendos.
1, 2: Hieronymus in Dial. contra Lucifer.[8]
2° Solam ecclesiam Luciferianam esse veram ecclesiam et reliquam factam esse lupanar. Simile quidpiam Luther.
3° Animas esse ex traduce, quem errorem et D. Augustinus haer. 81 dicit Luciferiania a ribui, sed non affirmat, an illi hoc senserint et an sit ille exploratus error.[9]


81 Aerius

Eustathii Sebasteni discipulus, superbia et invidentia percitus, quod episcopatum quem diu ambierat, obtinere non potuit, invexit multos errores in Ecclesiam: Epiphanius haer. 75, Augustinus haer. 53.[10]
Docuit:
1° Episcopos et presbyteros in omnibus aequales. Sic enim seipsum consolabatur, cum presbyter esset et episcopus esse nequiret.
1, 2, 3: Epiphanius, Augustinus ibid.[11]
2° Non esse orandum nec offerendum sacrificium pro mortuis.
3° Ieiunia ab ecclesia instituta servanda non esse, sed ieiunandum, quando cuique libet, etiam die Dominico.
1. 2. 3. 4. 5: Luther. et Calvin. sequuntur.
4° Paschae celebrationem non esse servandam: Epiphanius ibid.
5° Hinc in hebdomada sancta quando catholici ieiunant, vigilant, carnem affligunt, maxime convivia et luxus exercebant: Epiphanius.
6° Feruntur non recipere in suam sectam nisi continentes et eos qui nulla propria bona possident: Augustinus ibid.[12]
7° Non recipiunt traditiones: Epiphanius.
Idem Luther.
8° Paulus quaedam scripsit Deo plenus et haec recipienda, quaedam Spiritu Sancto destitutus et ea minime recipienda: Epiphanius.


82 Apollinaris Laodicenus

379


1° docuit carnem Christum accepisse sine anima rationali, verbum autem ei fuisse pro anima: Epiphanius haer. 77, Augustinus haer. 55, Theodoretus lib. 4 fabul., Hieronymus in Chronico.[13]
2° Magnum esse Spiritum Sanctum, maiorem Filium, maximum Patrem: Theodoretus, ibidem.[14]

  1. Basilius, xxx.
  2. Basilius.
  3. Hieronymus.
  4. Theodoretus Fabularum, IV, 2, col. 416-417.
  5. Theodoretus Fabularum, IV, 4, col. 421-424.
  6. Augustinus De haeresibus, LVIII, p. 327.
  7. Hieronymus; xxx; Rufinus.
  8. Hieronymus.
  9. Augustinus De haeresibus, LXXXI, p. 336-337.
  10. Epiphanius Panarion, LXXV, 1, 6, p. III 333; Augustinus De haeresibus, LIII, p. 323-324.
  11. Epiphanius Panarion, xxx; Augustinus De haeresibus, LII, p. 323-324.
  12. Augustinus De haeresibus, LII, p. 324.
  13. Epiphanius Panarion, xxx; Augustinus De haeresibus, LV, p. 325; Theodoretus Fabularum, IV, 8, col. 425-428. xxx.
  14. Theodoretus Fabularum, IV, 8, col. 425.