Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/23

From GATE
Revision as of 17:57, 9 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


nes regni lucidi, et visa luce eam vehementer concupivisse, et idcirco horridum bellum contra Deum, qui regna lucida possidebat, instituisse.

Tunc vero Deum | lucis timentem imminentem calamitatem

322r


misisse primum hominem armatum 5 elementis ad bellum, et ex illo conflictu multas portiones lucis tenebris admixtas fuisse et ab eis quasi captivas detentas.
6° Ex illo conflictu et belli commistione creatum esse mundum, qui nunc est, et omnes animas esse de substantia dei boni, omnia corpora de substantia Dei mali, Augustinus lib. contra Fortunatum, ac proinde omnes plantas et animalia sentire et ratiocinari.
7° Aequale esse peccatum carpere [folium] et interficere hominem. Augustinus haeres. 46 [art.] 6 et 7 refert.[1]
8° Non licere bellare, Augustinus lib. 22 contra Faustum cap. 74, 76 et 77. Idem Erasmus.
9° Non esse in homine liberum arbitrium et omnium peccatorum causam esse naturam mali principii in nobis existentis: Augustinus Haeres. 46, Hieronymus in Prologo dialogi contra Pelagianos.[2]
Idem Lutherus et Calvinus.
10° Christum esse filium Dei, Manichaeum esse Spiritum Sanctum, et ideo uterque duodecim discipulos habuit, Epiphanius haeres. 66.
11° Christum non esse vere natum, nec vere passum, Manichaeum vero utrumque, ideoque celebrandam esse Manichaei passionem, non Christi: Augustinus lib. contra epist. fundam. cap. 8 et lib. 2 contra Faustum cap. 2.<br Idem Anabaptistae.
12° Aliquas partes lucis purgari in stomacho electorum Manichaeorum.
12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19: Augustinus haer. 46.[3]
13° In Eucharistia semen humanum admiscendum, ut etiam inde pars lucis purgetur.
14° Abstinendum a carne, quod inde omnis lux per mortem exspiraverit [et] nihil remanserit purgandum: lib. 6 contra Faust. cap. 6 Augustini.
15° Abstinendum a vino, quod sit principium tenebrarum.
16° Partes lucis quae purgari non poterunt, una cum tenebris in aeternum damnandas.
17° Abstinendum a procreatione liberorum et nuptias esse malas: Augustinus lib 22 contra Faust. cap. 30.
18° In globo solis esse sanctas virtutes, quae commutant se in formosos pueros et puellas ad excitandam concupiscentiam principium tenebrarum.
19° Baptismum aquae non esse verum nec utilem.
20° Animas migrare de corpore in corpus, donec tandem migrent in edulium et in stomacho electorum purgentur.
20. 21. 22. et 23: Augustinus haer. 46.[4]

21° Solem et lunam esse duas naves quae perpetuo deferunt partes lucis

  1. Augustinus De haeresibus, XLVI 12, p. 317.
  2. Augustinus De haeresibus, XLVI 19, p. 319-320.
  3. Augustinus De haeresibus, XLVI 2. 8. 10-12, 14, 17, p. 313, 314, 316-317, 319.
  4. Augustinus De haeresibus, XLVI 7. 15, p. 314, 317-318.