Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/20

From GATE
Revision as of 10:09, 7 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <noinclude></noinclude> → <noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


f. 322v

< Anno Domini >



Christi ex Patre comparabat uni lucernae duorum luminum, quasi divinitas in duas personas sit divisa: Hilarius lib. 4 et 6 de Trinit.[1]


centuria quarta



67 Meletius

308


episcopus in Egypto non tam heresim condidit, quam schisma fecit. Is enim cum esset in carcere pro fide tempore persecutionis Diocletiani cum S. Petro episcopo Alexandrino, in ipso carcere separavit se suosque a S. Petro et in diversis angulis orabant. In fide tamen non dissentiebant. Causa autem dissensionis fuit, quia S. Petrus recipere volebat lapsos ad poenitentiam, ipse vero Meletius non, sed exspectandum esse dicebat tempus pacis et tunc iis longam poenitentiam imponendam. Postmodum vero et S. Petro et Meletio mortuis et haeresi Ariana exorta, Meletiani se Arianis coniunxerunt: Epiphanius Haeres. 68, Theodoretus lib. 4 haeret. fabul., < Cassiodorus > Histor. trip. lib. 1 cap. 18.[2]


68 Donatus

312


a quo Donatistae, temporibus Constantini et Miltiadis Pontificis schisma primum, dein etiam haeresim introduxit: Augustinus haer. 69 et Epist. 162, Optatus lib. 1 contra Parmen.[3]
Cum enim in Aphrica ordinatus esset episcopus Caecilianus, veniens Donatus quidam de Numidia, criminibus quibusdam Caeciliano obiectis, Maiorinum in schismate eiusdem sedis ordinavit episcopum. Non diu post causa ad iudicium sancti Miltiadis Pontificis Romani adducta est, ibique Caecilianum in episcopatu confirmavit. Tunc Donatus et qui cum eo erant, a Pontificis sententia ad imperatorem Constantium appellarunt, quod is ut erat pius, aeterrime tulit, et eos cum stomacho repulit, et tunc se penitus ab ecclesia segregaverunt: Augustinus haeres. 69, et continuo inter ipsos variae sectae et dissensiones exortae sunt.[4]
Nota quod Donatistae, Parmeniani, Iustenses, Circumcelliones, Maximinianistae, Rogatistae iidem fere sunt.
Docuerunt autem ista:
1° Ecclesiam Christi non esse nisi in Africa, ubi sancti sunt Donatistae, de reliquo vero orbe periisse.
1. 2. 3: Augustinus haeres. 69, Chrysostomus sermo quod Christus sit Deus, Augustinus lib. de unit. ecclesiae, Syricius papa epist. ad Himerium, Optatus lib. 4.[5]
2° Homines esse rebaptizandos ex quacumque secta venirent, etiam ex catholica ecclesia.
3° Filium esse Patre minorem, et Filio Spiritum sanctum.
Hoc ab Arianis postea didicerunt.
4° Non esse puniendos haereticos: Augustinus epist. 50 ad Bonifac.[6]
Idem Lutherus.
5. 6. 7. 8: idem et multo maiora Calvinistae faciunt.
5° Caedibus et latrociniis catholicos afficiebant: ibid.[7]
6° Altaria evertebant, calices frangebant et venumdabant, pallas et velamina auferebant.
7° Eucharistiam canibus obiiciebant, sed ipsi a canibus dilacerati sunt.
8° Ampullam chrismatis de fenestris abiicierunt, sed ea angelica manu suscepta, minime frangi potuit: Optatus lib. 6 (2?) contra Parmen.[8]
9° Seipsos interficiebant et de montibus praecipitabant: Theodoretus lib. 4 haeret. fabul., Augustinus epist. 50.[9]
10° Monachos maximo persequebantur odio: Augustinus in psalm. 132.[10]
11° Sacerdotum capita radebant et capita sacrarum virginum nudabant. Romanam sedem cathedram pestilentiae appellabant: Optatus lib. 2, Augustinus lib. 2 contra litter. Petil. cap. 51.[11]


69 Arius

324


presbyter Alexandrinus, Sylvestri papae tempore et Constantini imperatoris, invidiae stimulo incitatus, quod Alexandrum compresbyterum suum ad episcopatum evectum videret, occasionem accepit de Ecclesia recedendi, tandem vitam in latrina turpissima finivit: Athanasius in orat. contra Arianos, Epiphanius haer. 69, Ruffinus lib. 10 Histor.[12]
1. 2. 3. 4. 5. 6: Epiphanius haer. 69,
_______________

  1. Hilarius De Trinitate, IV, 12; VI, 12, p. 113, 208.
  2. Epiphanius Panarion, LXVIII, 6, 5-6, p. III 146; Theodoretus Fabularum, IV, 7, col. 425; Cassiodorus Historia tripartita, I, 18, p. 73-74.
  3. Augustinus De haeresibus, LXIX 1, p. 331; Epistulae, LXXXVIII, 1, p. 407; Optatus Aduersus Donatistas, I, 25, p. 26.
  4. Augustinus De haeresibus, LXIX 5, p. 332.
  5. Augustinus De haeresibus, LXIX 1. 2. 5, p. 331-333; Iohannes Chrysostomus Christus sit Deus, 13, col. 830-832; Augustinus De unitate ecclesiae, III, 6, p. 237; Siricius papa Epistolae, I, 2, col. 1133-1134; Optatus Aduersus Donatistas, IV, 9, p. 116.
  6. Augustinus Epistulae, 185, 5, 20, p. 19.
  7. Augustinus Epistulae, 185, 4, 18, p. 16.
  8. Optatus Aduersus Donatistas, II, 19, p. 54.
  9. Theodoretus Fabularum, IV, 6, col. 424; Augustinus Epistulae, 185, 3, 12, p. 11.
  10. Augustinus Enarrationes, 132, 6, p. 1930-1931.
  11. Optatus Aduersus Donatistas, II, 4. 23-24, p. 39, 60-61; Augustinus Contra litteras Petiliani, II, 51, p. 87-88.
  12. Athanasius Aduersus Arianos, I, 3, col. 17; Epiphanius Panarion, LXIX, 4, 1, p. III 155; Rufinus Historia Ecclesiastica, X, 1, p. 960.