Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/20

From GATE
Revision as of 12:12, 27 February 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


tudinem habere.


57 |

247


Valdesii docent hominem non posse Deo servire nisi castretur, itaque omnes suos etiam perefrinos vuel invitos castrant: Epiphanius Haeres. 58, Augustinus Haeres. 37.[1]


58 Angelici
angelos colunt: Epiphanius haer. 60, Augustinus haer. 39.[2]


59 Apostolici
docent hominem non posse salvari, qui non vivit more Apostolorum sine uxore et sine proprietate divitiarum: Epiphanius haer. 61,

Augustinus Haeres. 40[3] |

321r



60[4] Rebaptizantes

248-250


in Aphrica orti sunt, Agrippino auctore, qui D. Cyprianum in episcopatu praecessit. Is enim existimavit Christianos ab haereticis baptizatos esse iterum in Ecclesia baptizandos. Ita refert D. Cyprianus in lib. ad Quirinum, D. Augustinus

lib. 2 de Baptismo cap. 8 et 9. 

Eandem sententiam postea secutus est D. Cyprianus cum Concilio SS. episcoporum supra 80 ut patet ex libro citato ad Quirinum et in libro contra epistoalm Stephani et Pompeium. Certe nec Agrippinus nec Cyprianus haeretici fuerunt, nec se ab Ecclesia separaverunt: sed postea eandem sententiam mordibus et pertinaciter Donatistae defendendam susceperunt. Damnata est haeresis haec a Stephano Pontifice, ut ipse Cyprianus testatur ad Pompeium, necnon Eusebius lib. 7 cap. 7, et contra eam D. Augustinus scripsit lib. de Baptismo contra Donatistas.


61 Novatianus.

Novatus presbyter Carthaginiensis fuit, Novatianus vero presbyter Romanus [ut patet] ex Cypriano lib. 2 epist. 8, Hieronymo De viris [illustr.] in Novatianum. Unde Novatiani sive Cathari id est mundi temporibus D. Cypriani et Cornelii Pontificis. Exortus est, quod desiderio flagraret Romani episcopatus, quem cum non posset assequi, ab Ecclesia se separavit. Et non solum haeresim condidit, sed etiam schisma fecit. Is enim primus in Ecclesia Romana schismaticus pontifex post alium pontificem canonice electum a paucis quibusdam episcopus est creatus. Ita refert Cornelius papa ad Gabianum Antiochenum, et ex eo Eusebius lib. 5 Histor. cap. 36. Hunc eundem,

  1. Augustinus De haeresibus, XXXVII, p. 306.
  2. Augustinus De haeresibus, XXXIX, p. 307.
  3. Augustinus De haeresibus, XL, p. 307.
  4. 60] Incipit alia manus.