Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/19

From GATE
Revision as of 08:00, 29 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 322r

Anno Domini



lucis timentem imminentem calamitatem misisse primum hominem armatum 5 elementis ad bellum, et ex illo conflictu multas portiones lucis tenebris admixtas fuisse et ab eis quasi captivas detentas.
6° Ex illo conflictu et belli commistione creatum esse mundum, qui nunc est, et omnes animas esse de substantia dei boni, omnia corpora de substantia Dei mali, Augustinus lib. contra Fortunatum, ac proinde omnes plantas et animalia sentire et ratiocinari.[1]
7° Aequale esse peccatum carpere < folium > et interficere hominem. Augustinus haeres. 46 < art. > 6 et 7 refert.[2]
8° Non licere bellare, Augustinus lib. 22 contra Faustum cap. 74, 76 et 77.[3]
Idem Erasmus.
9° Non esse in homine liberum arbitrium et omnium peccatorum causam esse naturam mali principii in nobis existentis: Augustinus Haeres. 46, Hieronymus in Prologo dialogi contra Pelagianos.[4]
Idem Lutherus et Calvinus.
10° Christum esse filium Dei, Manichaeum esse Spiritum Sanctum, et ideo uterque duodecim discipulos habuit, Epiphanius haeres. 66.[5]
11° Christum non esse vere natum, nec vere passum, Manichaeum vero utrumque, ideoque celebrandam esse Manichaei passionem, non Christi: Augustinus lib. contra epist. fundam. cap. 8 et lib. 2 contra Faustum cap. 2.[6]
Idem Anabaptistae.
12° Aliquas partes lucis purgari in stomacho electorum Manichaeorum.
12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19: Augustinus haer. 46.[7]
13° In Eucharistia semen humanum admiscendum, ut etiam inde pars lucis purgetur.
14° Abstinendum a carne, quod inde omnis lux per mortem exspiraverit [et] nihil remanserit purgandum: lib. 6 contra Faust. cap. 6 Augustini.[8]
15° Abstinendum a vino, quod sit principium tenebrarum.
16° Partes lucis quae purgari non poterunt, una cum tenebris in aeternum damnandas.
17° Abstinendum a procreatione liberorum et nuptias esse malas: Augustinus lib 22 contra Faust. cap. 30.[9]
18° In globo solis esse sanctas virtutes, quae commutant se in formosos pueros et puellas ad excitandam concupiscentiam principium tenebrarum.
19° Baptismum aquae non esse verum nec utilem.
20° Animas migrare de corpore in corpus, donec tandem migrent in edulium et in stomacho electorum purgentur.
20. 21. 22. et 23: Augustinus haer. 46.[10]
21° Solem et lunam esse duas naves quae perpetuo deferunt partes lucis purgatas in regnum patris.
22° Serpentem qui (ae) decepit Evam, esse Christum: Augustinus lib. 1 contra Faustum cap. 3.[11]
23° Vetus Testamentum totum esse a principe tenebrarum et ideo reiiciendum.
23. 24: Augustinus lib. 22 contra Faust. et lib. 1 et 2 contra adversar. legis et scriptur. et lib. contra Adimantium.[12]
24° Patriarchas et prophetas pessimos esse, nec eis multo meliorem Ioannem Baptist.
25° Novum Testametnum non esse scriptum ab apostolis et in multis falsatum: Augustinus lib. 33 contra Faust. cap. 3(5?) et 7.[13]
26° Ieiunandum die Dominico: Ambrosius Epist. 57.
27° Nulla debere fieri sacrificia nisi oratione: Augustinus lib. 20 contra Faust. cap. 18.[14]
Idem Calvinus.
28° Stellam, quae apparuit Magis configurare fatum: Augustinus lib. 2 contra Faust. cap. 5.[15]
29° Non licere fidelibus habere proprias pecunias vel possessiones: Augustinus lib. de moribus Ecclesiae cap. ultimo.[16]


66 Hierarchas

312


non diu post Manichaeum exortus, haec docuit: Epiphanius haer. 67:[17]
1° Non esse futuram resurrectionem. 1. 2. 3. 4: Augustinus haer. 47.[18]
2° Nuptias damnandas.
3° Solos monachos et monachas in suam coronam (communionem?) recipiebat.
4° Pueros non posse salvari.
5° Melchisedech esse Spiritum Sanctum: Epiphanius haer. 67.[19]
6° Nativitatem

  1. Augustinus xxx.
  2. Augustinus De haeresibus, XLVI 12, p. 317.
  3. Augustinus xxx.
  4. Augustinus De haeresibus, XLVI 19, p. 319-320; Hieronymus Adversus Pelagianos, prologus, 2, p. 5.
  5. Epiphanius Panarion, LXVI, 12, 6, p. III 34.
  6. Augustinus xxx.
  7. Augustinus De haeresibus, XLVI 2. 8. 10-12, 14, 17, p. 313, 314, 316-317, 319.
  8. Augustinus xxx.
  9. Augustinus xxx.
  10. Augustinus De haeresibus, XLVI 7. 15, p. 314, 317-318.
  11. Augustinus Contra Faustum, xxx.
  12. Augustinus xxx; xxx; xxx.
  13. Augustinus xxx.
  14. Augustinus xxx.
  15. Augustinus xxx.
  16. Augustinus xxx.
  17. Epiphanius Panarion, LXVII, 1, 1, p. III 132-133.
  18. Augustinus De haeresibus, XLVII, p. 320.
  19. Epiphanius Panarion, LXVII, 3, 2, p. III 135.
This page contains the following annotations: