Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/18"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 5: Line 5:

[63]

< 63 >

{{Smallcaps|Nepos}}

{{Smallcaps|Nepos}}

'''263'''

'''263'''

Revision as of 07:41, 29 March 2020

This page has been proofread

f. 321v

Anno Domini

< 63 > Nepos

263

eodem fere tempore ita renovavit haeresim Chiliastarum, ut non solum docuerit Christum mille annos in terris regnaturum, quod etiam ante Papias docuerat, sed etiam addiderit regnum beatorum plane carnale et Epicureum futurum: Eusebius lib. 7 Hist. cap. 22, Theodoretus lib. 3 Haeretic. fabul.[1]

64 Paulus Samosatenus

275

episcopus temporibus Aureliani imperatoris extitit.
Docuit vero:
Epiphanius haer. 65, Christum purum hominem fuisse.[2]
2° Circumcisionem observandam: Augustinus haer. 44, Theodoretus lib. 2 Haeret. fabul. 8, Philaster.[3]
3° Non esse baptizandum in nomine Trinitatis: Gratianus habetur in decretis 1 q. 1 cap. Paulianistae, et in concilio Nicaeno, uti iubentur rebaptizari, qui baptizantur a Paulianistis. Augustinus Haeres. 44.[4]
4° In veteres Patres contumelias ingerebant.
Idem Lutherus et Calvinus.
5° Hymnos et Psalmos a Patribus compositos velut a viris recentioris memoriae editos mutaverunt. 4 et 5: Eusebius lib. 7 Histor. cap. 26, ex epistola Concilii 2i Antiocheni ad Dionysium Pontificem.[5]
Idem Calvinus et Lutherus.
6° Filium esse [blanco] Patri, id est eiusdem cum illo tam personae quam essentiae, D. Hieronymus lib. de Synodis.[6]

65 Manes seu Manichaeus,

276

ut Epiphanius Haer. 66, Eusebius lib. 7 Histor. cap. 27, anno quarto Aureliani imperatoris, initio Pontificis Felicis haeresim suam condidit.[7]
Is antea dicebatur Manes vel Manichaeus, id est insaniens, ut Augustinus haer. 46 ait,[8] sed postea eius discipuli Manichaeum [Mannichaeum], scil. Manna fundentem vocarunt. Exitus eius talis fuit, qualem merebatur. Nam a rege Persarum arundine excoriatus est et canibus devorandus obiectus, quod filium eius, quem sanaturum promiserat, suis medicinis extinxerit.
Nota, quod Martinus Luther id est »purus« ex Luddero factus est, quemadmodum Man(n)ichaeus, Manna fundens, ex insano.
Manichaeus vero:
1° docebat esse duo principia et duo regna aeterna, unum totum bonum, alterum totum malum. Bonum vocabat Deum, malum diabolum et materiam, Augustinus Haeres. 46, Epiphanius haeres. 66.[9]
2° In regno boni principii esse quinque elementa: aerem, lucem, ignem, aquam, ventum: et ex quolibet horum esse natos multos principes bonos. Similiter in regno mali esse quinque alia elementa: fumum, tenebras, ignem malum, aquam malam et ventum malum: et ex his prodiisse magnam turbam principum tenebrarum. Ex fumo bipedia animalia et homines, ex tenebris serpentia, ex igne quadrupedia, ex aqua natabilia, ex vento volatilia: atque hinc esse homines natura superbos, quia ex fumo generati sunt: Augustinus haer. 46 et cap. 32 contra Epist. fundam.[10]
3° Deum bonum esse trinum: sed patrem habitare lucem inaccessibilem, filium habitare lucem visibilem solis et lunae, Spiritum sanctum in aere: Augustinus lib. 20 cap. 2 et 7 contra Faust., idem lib. 1 contra Felic. Manich. cap. 18.[11]
5° Ante mundi constitutionem Deum bonum obtinuisse partes septentrionales orientis et occidentis, Deum vero malum partes meridiei, et nihil scivisse unum regnum de alio: sed cum ortum esset bellum inter principes tenebrarum et hi fugerent, illi persequerentur, tandem venisse eos ad fines regni lucidi, et visa luce eam vehementer concupivisse, et idcirco horridum bellum contra Deum, qui regna lucida possidebat, instituisse. Tunc vero Deum

1. Eusebius Historia Ecclesiastica, VII 24, 1. 4, p. 684. 686; Theodoretus Fabularum, III, 6, col. 408-409.
2. Epiphanius Panarion, LXV, 1, 7, p. III 4.
3. Augustinus De haeresibus, XLIV, p. 311-312; Theodoretus Fabularum, II, 8, col. 393; Filastrius Hereseon, LXIV, p. 33.
4. Gratianus Decretus; Concilium Nicaenum; Augustinus De haeresibus, XLIV, p. 312.
5. Eusebius Historia Ecclesiastica, VII 30, 10, p. 710.
6. Hieronymus De Synodis,
7. Epiphanius Panarion, LXVI, 1, 2, p. III 14; Eusebius Historia Ecclesiastica, VII 31, 1, p. 716.
8. Augustinus De haeresibus, XLVI 1, p. 312.
9. Augustinus De haeresibus, XLVI 2, p. 313; Epiphanius Panarion, LXVI, 8, 5, p. III 29.
10. Augustinus De haeresibus, XLVI 7, p. 314; Contra Epistulam fundamenti.
11. Augustinus Contra Faustum; Contra Felicem.
This page contains the following annotations: