Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/17

From GATE
Revision as of 13:33, 19 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
This page has been proofread


interim indulgentes: Philaster, Augustinus Haeres. 62.

49 Antitastae seu Adversarii haeretici quoque sunt. Solus Theodoretus meminit lib. 1 haeret. fabul. cap. 17. 1° Docent Deum ignotum patrem ipsorum esse. 2° Unum quendam, ab ipso Deo ignoto genitum seminasse

zizaniam | et legem tulisse de non adulterando.

319v


3° Esse iam adulterandum, ut ei resistamus, qui ista zizania seminaverit.


50 Peratae alii haeretici sunt a Peratio quodam dicti. 1, 2, 3 Theodoretus lib. 1 haeret. fabul. cap. 18. 1° Docent unum esse mundum tripartitum. Primam partem dicunt esse Trinitatem, secundam potentiarum infinitarum multitudinem, tertiam vocant specialem. 2° Ex prima parte descendisse in ultimam quendam hominem triplicis naturae et tricorporem et triplici potestate praeditum et hunc esse Christum. 3° Primam et secundam partem mundi permansuram, tertiam vero perituram.


centuria tertia

Anno Domini



51 Tertullianus

210


vir clarissimus quondam, tandem in haeresim Montani, quam antea expugnaverat, incidit: Hieronymus De viris illustr., Augustinus haer. 86, Tertullianus de Praescriptione. Docuit haec: 1° Animam esse corpoream: Tertullianus De carne Christi et lib. de Anima cap. 2. 2° Deus esse corporeum: Tertullianus lib. contra Praxeam. 3° [Secundas nuptias esse stupra.] 4° Animas pessimorum hominum verti in daemones. 5° Animas per traducem prpagari. 1. 2. 3. 4. 5: Augustinus haer. 86, ubi etiam primum et secundum errorem utrumque excusat. 6° Christum mille annorum regnaturum post resurrectionem: Hieronymus De viris illustr. in Papiam. 7° Mariam virginem ante partum fuisse, sed non in partu: Tertullianus De Carne Christi. 8° Poenitentiam post baptismum tantum semel in Ecclesia inveniri, ideoque